• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

15.

Iam vero quod etiam inde vos paganis vultis esse meliores, quod ille aris, delubris, simulacris victimis atque incenso deum colendum putant, vos autem nihil horum facitis, quis non irrideat? Quasi vero non satius sit vel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et victimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare? p. 555,14 Verum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis: placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricaverit? An vos non estis, qui dicitis omnia membra vestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei vestri? Quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere debuisti? Nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. At illam partem dei vel membrum dei soletis dicere, non templum dei. Restat ergo, ut templum dei non te dixeris nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricavit. p. 555,25 Ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, verum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. At vero apostolus, templum enim dei sanctum est inquit quod estis vos. Et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est audi expressius: Nescitis inquit quia corpora vestra templum est in vobis spiritus sancti, quem habetis a deo? Vos autem fabricam daemonum dei templum dicitis et ibi vivum sicut Faustus ait vivae maiestatis simulacrum Christum filium dei collocatis. Plane Christus vester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae vanitatis. Ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum vocari potest.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung