• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

20.

Discat ergo Faustus vel potius illi, qui eius litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius veri dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. Sapientes enim eorum, - quia sicut dicit apostolus invisibilia dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles, - p. 560,2 cognoscentes deum non sicut deum honorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et immutaverunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. Haec sunt enim simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo post idem apostolus dicit: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Vos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, vani estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. p. 560,16 Ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi verum credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem corruptibilemque credatis – quod est impiae vanitatis –, in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, vobis multa phantasmata.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung