20.
Nec sacrificia eorum vertimus in agapes, sed sacrificium illud, quod paulo ante commemoravi, intelleximus dicente domino: Misericordiam volo quam sacrificium. Agapes enim nostrae pauperes pascunt sive frugibus sive carnibus; pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis dapibus congrua est. Vobis autem quia daemonia mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, p. 561,6 ingrati creatori et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis: Propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea revolvi arbitramini, quod in quorundam gentilium philosophorum libris invenitur, quamquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. Verum in hoc etiam multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum, vos autem deum vestrum, cuius membra esse etiam pecorum animas arbitramini. p. 561,18