• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

23.

Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium nesciens, quid loquatur. Cum enim iustus ex fide vivat finisque praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta maneantque ad formandam vitam fidelium tria haec: fides, spes, caritas, unde fieri potest, ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? Qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est, ut aliter vivat. Etsi usus quarundam rerum similis videtur nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum, vestimentorum, lavacrorum, et qui ex nostris coniugalem vitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo prava et falsa non credit. p. 566,19 Sicut enim in ipso errore vestro cum eo pane vescamini, quo ceteri homines, et fructibus vivatis et fontibus, lana et lino similiter texto amiciamini, nec in his tamen parem ducitis vitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet vestri erroris atque vanitatis, ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum gentibus vivimus easdem res non ad eundem finem referendo, sed ad finem legitimi divinique praecepti, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, in quo sane principatum tenetis p. 567,1 non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diversam vitam valere, si diversa sit fides, ut cum auditores vestri et uxores habeant et filios quamvis inviti suscipiant eisque patrimonia congerant vel custodiant, carne vescantur, vinum bibant, lavent, metant, vindemient, negotientur, honores publicos administrent, vobiscum eos tamen, non cum gentibus computetis, cum facta eorum gentibus videantur similiora quam vobis. Nam et quorumdam facta gentilium cum magis vobis propinquent quam quibusdam auditoribus vestris – nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a vino et a carnibus et a concubitu temperant – potius auditores vestros his omnibus utentes et in eo vobis dissimiles in Manichaei grege numeratis, quam istos eadem, quae facitis, facientes, p. 567,14 potiusque feminam, quae in Manichaeum crediderit, vestram dicitis etiam parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. At enim multi christiani catholici vocantur et sunt adulteri, raptores, avari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae adversatur. Quid autem? Inter vos, in tam exiguo ac paene nullo numero vestro, nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non sunt tales? Num ideo paganos, qui tales non sunt, dicitis meliores vobis, cum tamen propter sacrilegam vanitatem sectae vestrae etiam qui in vobis tales non sunt, paganis etiam talibus deteriores sint? Unde manifestum est non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi eius nomine censeri volunt et per illam sanari nolunt. Agnoscenda est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa, p. 567,29 quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod saepe commendandum est, tamquam granorum in comparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos vestros, quos pariter veritas reprobat, incomparabili multitudine superet. Ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius, sed nec vos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in peius.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung