• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET VICESIMUS

11.

Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa sibimet contraria eleganter opponere visus est: sanitatem et infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et frigidum, dulce et amarum. In quibus omitto de albo et nigro aliquid dicere, aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album dicant ad deum pertinere, nigrum autem ad hylen, cum omnia genera volatilium hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum deus aspersit, ubi latebant corvi, quando cygni candore perfusi sunt? Item de calido et frigido disputare non opus est; utrumque enim temperanter adhibitum salubre, intemperanter autem perniciosum est. Cetera videamus: p. 582,15 Bonum et malum, quod in primis forte ponere debuit, in iisdem contrariis ita videtur posuisse, ut tamquam generalia vellet intellegi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia, album, calidum, dulce, ad malum autem infirmitas, egestas, nigrum, frigidum, amarum; quam imperite et inconsiderate, viderit qui potuerit. Ego autem, ne homini calumniari puter, nihil obicio de albo et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro et sanitate atque infirmitate praescribam. Si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et amarum duo mala, quomodo plurima uva omnisque oliva nigrescendo dulcescit, id est mali amplius habendo fit melior? Item si duo bona sunt calor et sanitas, duo vero mala frigus et infirmitas, cur calescendo corpora aegrescunt? An forte sana febriunt? p. 583,1 Non ergo haec obicio, quae forte non cautus aut pro quibuslibet contrariis potius quam pro bonis et malis commemoravit, praesertim quia ignem gentis tenebrarum numquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem eius utique malum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung