• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

4.

Et sane fieri potuit, ut quemadmodum de deo impudenter idem tanta finxerunt - p. 593,19 nunc eum in tenebris ex aeterno versatum dicentes et postea miratum cum vidisset lucem, nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud, quod non esset servaturus Adam, ei mandaret, nunc et improvidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam videre non posset, nunc et invidum ac timentem, ne, si gustaret homo suus de ligno vitae, in aeternum viveret, nunc alias et appetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum zelantemque, si et aliis eadem offerrentur ut sibi, et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos, nunc perimentem milia hominum ob levia quidem aut nulla commissa, nunc etiam comminantem venturum se fore cum gladio et parciturum nemini, non iusto, non peccatori – p. 594,4 fieri inquam, potuit, ut et de dei hominibus mentirentur, qui de deo ipso tanta protervitate mentiti sunt. Sed vos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen, si vultis eodem liberari prophetas.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung