6.
Sed ne in homines potius non implentes ea, quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam vanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: Talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores, si autem faciatis, decepti sitis. Neque enim Christus vobis praecepit, ut herbam non evellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes vellere spicas sabbato non prohibuit, unde convinceret et praesentes Iudaeos et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat, illos, quia fiebat. Sed plane Manichaeus praecepit, ut otiosis manibus vestris de homicidiis vivatis alienis. Et illa quidem falsa sunt homicidia, sed vestra sunt vera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.