8.
Iam vero facta prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam, ut intellegant, quorum mentes vanitas occupavit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum deum aliquando in tenebris esse versatum, quia scriptum est: tenebrae erant super abyssum; tamquam nos abyssum dicamus deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam deus verbo faceret lucem? p. 597,5 Sed quia non distinguunt inter lucem, quod est ipse deus, et lucem, quam fecit deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit, antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: Fiat lux, et facta est lux. Sicut enim in novo testamento utrumque de illo dicitur – nam et: Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae, ibi legimus, et: Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris itidem ibi legimus –, sic et in illis veteribus libris et: Candor est lucis aeternae dictum est de sapientia dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia, et de luce quadam, quae nonnisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: Tu illuminabis lucernam meam, domine; deus meus illuminabis tenebras meas, sicut et ab initio, cum tenebrae essent super abyssum, dixit deus: Fiat lux, et facta est lux, quam non fecisset nisi lucifica lux, quod est deus. p. 597,21