• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

12.

Scio quidem istis quam surdis haec cantem; nec tamen despero, quod cantici mei veritas inventura sit aurem suam, quam dominus aperuerit, a quo sunt vera, quae dicimus. Istos autem quales divinarum scripturarum iudices patimur, quibus etiam displicet, quod deo placuerint opera sua, quem tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est: Et vidit deus lucem, quia bona est! Approbat enim opera sua, quia placent ei, quae fecit, et hoc est videre, quia bona sunt. Neque enim aliquid invitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat, aut in aliquid faciendum imprudens labitur, ut factum esse displiceat. Cur autem istis non displiceat, quod deus noster opus suum vidit, quia bonum est, quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, velum contra se posuit? Non enim quod fecit, vidit, quia bonum est, sed noluit videre, quia malum est. p. 600,4

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung