• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

28.

Quapropter hominis actio serviens fidei servienti deo refrenat omnes mortales delectationes et eas coercet ad naturalem modum meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectaret illicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo servatur. Utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna quaestio est. p. 622,25 Quodsi est, non in eo genere factus est homo nec illa natura angelica, quae in veritate non stetit, sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab illicito, quam non frenando peccaverunt. Magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si voluisset, nec cecidisset; magnus ergo dominus et laudabilis valde, qui condidit eam. Condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare, condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut eius particeps esse non possit. Rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet deus, cuius voluntati sine ullo experimento temptationis obtemperat. p. 623,11 Homo autem, cuius propter peccatum temptatio est vita super terram, subdat sibi, quod habet commune cum bestiis, subdat deo, quod habet commune cum angelis, donec iustitia et immortalitate perfecta atque percepta ab istis exaltetur, illis aequetur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung