9.
Quam multi autem in nostra communione veraciter faciunt ista sublimiora praecepta evangelica, de quorum specie fallitis imperitos! Quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi ieiuniis vel crebris vel cotidianis vel etiam incredibiliter continuatis corpus servituti subicientes! Quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad victum et tegumentum necessaria unam animam et cor unum in deum caritatis igne conflantes! Atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes perversa voluntate cito deficiunt! p. 281,14 Quam multi in temptationibus inveniuntur, quod alio animo talem vitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes propositum usque ad finem perseverant et salvi fiunt! In quorum societate quasi dispares apparent, sed tamen eadem caritate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem secundum apostoli exhortationem habent uxores tamquam non habentes et emunt tamquam non tenentes et utuntur hoc mundo tamquam non utentes. His subiunguntur secundum abundantes divitias misericordiae dei etiam illi, quibus dicitur: Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne vos temptet satanas propter intemperantiam vestram; hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. p. 281,27 Qualibus etiam idem apostolus dicit: Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis vobiscum. Et eorum portans infirmitatem paulo post dicit: Saecularia igitur iudicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in ecclesia hos conlocate. Neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, vendunt vel dimittunt omnia sua et sequuntur dominum, pertinent ad regnum caelorum, sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium caritatis subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: Esurivi et dedistis mihi manducare et cetera. Alioquin damnandi erunt illi, quorum domus tam diligenti et sollicita cura componit apostolus monens mulieres subditas esse viris suis, viros diligere uxores suas, filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione domini, servos oboedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod iustum est et aequum servis praestare. p. 282,14 Sed absit, ut istos a mandatis evangelicis alienos et a vita aeterna separandos iudicet, quia ubi ait dominus : Si quis non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad perfectionem, ibi statim et istos consolatus est dicens: qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Unde non tantum qui modicum vini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates eius, sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae frigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur, non perdet mercedem suam. p. 282,27