• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

58.

Proinde ut eam iuste comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerant, suscipiant experientiam temptationum curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Iacob, occurrit ei Lia eumque detinens ait: Ad me intrabis; conduxi enim te pro mandragoris filii mei, p. 654,4 tamquam diceret: Doctrinae, quam diligis, vis conferri bonam opinionem? Noli defugere officiosum laborem. Haec in ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis, quod intellegamus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire omnes (homines !) ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis tamquam in amplexum Rachel, et excipi de traverso ecclesiastica necessitate atque ordinari in laborem tamquam Lia dicente: Ad me intrabis? Quibus caste mysterium dei dispensantibus, ut in nocte huius saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cuius amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cuius professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. p. 654,16 Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio, quo se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tamquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur; quae aliquando et ipsa praestante misericordia dei per se ipsam parit, vix tandem quidem, quia perrarum est, ut in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum et quicquid de hac re pie sapienterque dicitur sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur. p. 654,27

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung