• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS TERTIUS

5.

Augustinus respondit: Fides catholica eademque apostolica est dominum nostrum et salvatorem Iesum Christum et filium dei esse secundum divinitatem et filium David secundum carnem. Quod ita probamus ex evangelicis et apostolicis litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis litteris contradicit, non sicut sibi Faustus iste proposuit nescio quem pauca verba dixisse et contra eiusdem Fausti versipelles astutias nulla postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero, nihil ei quod respondeat remanebit nisi illud, quo vim manifestissimae veritatis in scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur, ut falsa illa et divinis codicibus immissa respondeat. p. 710,21 Quam dementiam furiosamque prae-sumptionem et audaciam iam superius in hoc opere, quantum sufficere visum est, refutavi; nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. p. 710,24 Quid igitur opus est dispersa per scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus in libris maximae divinaeque auctoritatis eundem dici filium dei unigenitum semper deum apud deum, qui dicitur etiam filius David propter acceptam formam servi ex virgine Maria coniuge Ioseph? Nunc interim, quia de Matthaeo voluit disputare nec a me totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui voluerit et videat, quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes eius enumeraturus dicit filium David, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de spiritu sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de propheta: Ecce virgo accipiet in utero et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum „nobiscum deus“. p. 711,10 Eundemque baptizatum a Iohanne audisse de caelo: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, de quo dictum erat iam ex partu virginis nobiscum deus. Nisi forte visum sit Fausto minus esse, quod dictus est deus quam quod dictus est filius dei. Ex hoc enim conicere conatus est Matthaeo non esse visum, quod filius dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est vox de caelo: Hic est filius meus, cum idem evangelista etiam superius adhibuerit divinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus virginis appellatus est nobiscum deus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung