• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS TERTIUS

8.

Quid ergo iam moveat sancti evangelii sectatorem, quod sine concubitu Ioseph Christus natus ex virgine filius tamen David appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Ioseph Matthaeus evangelista perducat? p. 713,7 Primo quia mariti eius fuerat propter virilem sexum potius honoranda persona; neque enim quia concubitu non permixtus ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam coniugem ipsius appellatam, qui narrat, quod non ipsius concubitu, sed de spiritu sancto conceperat. Quodsi non Matthaeus apostolus ista vera, sed aliquis alius sub eius nomine, sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet, itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret David filium de Maria virgine sine cuiusquam viri concubitu natum, eiusdem parentes gradatim enumerans usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? p. 713,18 Si enim alius enumeraret progeneratores Christi a David usque ad Ioseph dicens eum filium David, et alius eum sine ullius viri concubitu ex virgine Maria natum diceret nec eum filium David appellaret, nec sic continuo putare deberemus eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur. Cogitare enim deberemus fieri potuisse, ut ambo vera dicerent, ut et Ioseph maritus Mariae diceretur habens eam coniugem continenter non concubitu, sed affectu, non commixtione corporum, sed copulatione, quod est carius, animorum, et ideo non debuisse virum virginis matris Christi separari a serie parentum Christi, et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset. 714,3 Cum vero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et virum Mariae Ioseph et Christi virginem matrem et Christum ex semine David et Ioseph in serie progeneratorum Christi ex David: quid restat, ut credat, qui mavult divino evangelio quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione David et eam Ioseph coniugem non frustra appellatam propter ordinem sexus et animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne commixtus, et Ioseph potius propter dignitatem virilem ab ordine generationum illarum non fuisse separandum, ne hoc ipso videretur ab illa femina separatus, cui eum coniungebat mentis affectus, et ne homines fideles Christi id, quod sibi coniuges carne miscentur, tam magnum in coniugio deputarent, ut sine hoc coniuges esse non crederent, sed potius dicerent (discerent ?) fidelia coniugia multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes Christi? p. 714,19

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung