• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS

5.

Et audetis tamen etiam sacrificia testamenti veteris exsecrari et idolatriam nominare et in huiusmodi sacrilegium nos quoque sociare. Unde pro nobis prius respondemus sic illa iam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis divinarum scripturarum ad intellegenda, quae his praenuntiata sunt, amplectamur, quia et ipsa figurae nostrae fuerunt et omnia talia multis et variis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significaverunt. Unde isto revelato et suo tempore oblato illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit p. 291,6 Sed in eis videlicet interfectio vos movet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo condicionaliter serviat. Sed vos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. Dominus autem Iesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit. Qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui cuidam leproso, quem mundaverat, ait: vade et ostende te sacerdoti, et offer pro te, quod praecepit Moyses, in testimonium illis! Magis enim, quia et per prophetas deus saepe testatur nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere, quod nec eius rei egeat, qui nullius eget, compellitur animus humanus inquirere, quid nos per haec docere voluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi iuberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset et talibus signis praefigurari oporteret. p. 291,22 Vos autem quanto melius et honestius istis quamvis iam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus sacrificiis subderemini, quam vobis ab auditoribus vestris vivas escarum victimas offerri iuberetis et crederetis! Nam cum apostolus Paulus de quibusdam propter epulas evangelium praedicantibus congruentissime dixerit: Quorum deus venter, quanto vos arrogantiore impietate iactatis, qui bentrem bestrum non deum, sed quod sceleratioris audaciae est, dei mundatorem dicere non timetis! p. 292,3 Cuius porro dementiae est pios se videri velle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant, quibus, ut putant, viventibus tanta vulnera et manibus et dentibus ingerunt!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung