• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS SEPTIMUS

2.

Augustinus respondit: Nemo tibi proponit, quod tibi proponis, nisi imperitus, quem decipis, non instructus, a quo convinceris. p. 738,12 Nam Iesus et nasci potuit non satus et pati non partus; sed unum horum voluit, alterum noluit. Nasci enim non satus voluit, pati autem non partus noluit, quia partus est passus. Dicis mihi : Unde scis? Quia hoc in evangelio veritatis lego. Si autem tibi dicam: Unde scis ista, quae dicis? , Manichaei mihi opponis auctoritatem, dicis esse in evangelio falsitatem. Ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret, quod quidem in Christo non invenit, sed quid ipse diligat prodit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung