• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDETRICESIMUS

2.

Augustinus dixit: Non vobis dicitur magiam esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse iam supra commemoravimus. Sed et si numquam factum fuisset, et dominus Christus ita venire voluisset, ut non ex virgine assumpta, sed tamen in vera carne apparens nos vera morte redimeret, quis eum non potuisse dicere auderet? 744,15 Sed illud melius erat, quod fecit, ut etiam de virgine nasceretur et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus (Maur., mortuus mss. ) erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato, contra vos ipsos maxime facto ipso loquens vosque subuertens, qui masculum et feminam non dei, sed diaboli opus esse praedicatis. Sed illud est, quod magiae simile dicimini asserere, quod passionem mortemque eius specie tenus factam et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori videretur, qui non moriebatur. Ex quo fit, ut eius quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam fallacemque dicatis; neque enim eius, qui non vere mortuus est, vera esse resurrectio potest. p. 744,26 Ita fit, ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderet nec Thomas veritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamaret: Dominus meus et deus meus. Et tamen persuadere conamini lingua vos loqui verum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt, quae vobis obiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cuius discipuli veri non sitis, nisi mendaces vos quoque fueritis. Non autem ideo magia videri potest nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est, sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, numquam ulterius moritura. Alioquin omnia miracula dei magica erunt, quia singulariter facta sunt; sed vere facta sunt verumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus illuserunt. p. 745,11 Quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae adversentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant. Repellat ergo dominus a parvulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamur atque ita inter nos omnis contentio finiatur. Immo vero maneat nobis adversus illos potius pro veritate certamen quam cum illis in falsitate concordia.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung