• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET TRICESIMUS

2.

Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim apparente christiana hac fide, quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putaverint esse non munda; vos vero, qua nunc excusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam et mente pollutos vocante, qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde et eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis, id est secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia vestra polluti? p. 757,18 Quid, quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem Iudaeos et christianos et gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum? Certe ex Iudaismo minime; itidem ex paganismo, quia ipsum quoque discrimen ad cibos (discriminat cibos v.l.); nec quicquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a pagano dissentit. Restat christiana fides, cuius si proprium hoc esse putas nihil existimare pollutum, prius est, ut fatearis in vobis esse neminem christianum; omnes enim apud vos, ut cetera reticeam, morticina tamen et immolata inquinamentum existimant esse non parvum. aut si et a vobis iure christianitatis hoc agitur, ne huius quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus immundorum abstinentiam tollit. p. 758,9 Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conveniens? Etenim apostolus non tam religionem exuit quam ritum mutavit, cum ex Iudaeo factus est christianus; at vero qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung