• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS

9.

Patres autem nostri, qui deo placuerunt, tenuerunt ordinem suum in ipsa oboedientia, ut quicquid deus temporibus congruis iubendo distribuit, sic observarent, quemadmodum ille distribuit. Itaque non solum carnes ad cibos datas, cum omnes natura mundae essent, quasdam tamen nonnulla significatione immundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat, ut talibus significationibus futura rerum manifestatio praefiguraretur, sed et azymum panem et cetera huiusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit apostolus, tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si observare contemnerent, quando illa sic fieri, ista quae nunc revelata sunt, tunc sic praenuntiari oportebat, quam nos desipientes essemus, si nunc iam manifesto novo testamento illas praenuntiatiuas observationes aliquid nobis prodesse putaremus, p. 300,8 sicut sacrilegi et impii, si eosdem libros, qui propter nos scripti sunt, ut ea quae iam nobis revelata et in manifestatione adnuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abiciendos, quia ea quae ibi scripta sunt, non iam observare corporaliter, sed intellegere et facere spiritaliter nos dominus iubet; p. 300,14 scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit, sicut item dicit idem apostolus. Omnia enim, quae ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt. Quapropter non manducare azymum per statutos septem dies tempore veteris testamenti peccatum fuit, tempore autem novi testamenti non est peccatum. Sed in spe futuri saeculi, quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia et corpus nostrum induens immortalitate totos nos innovat, credere aliquid ex veteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros vel acturos semper peccatum est, quamdiu volvuntur isti septem dies, quibus peragitur tempus. p. 300,25 Sed hoc veteris testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intellegebatur, tempore autem novi testamenti in manifestatione revelatum populis praedicatur. Unde scriptura ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. Scenopegia non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum, tabernaculo autem dei, quod est ecclesia, non conpaginari semper peccatum est. Sed tunc agebatur sub praecepto figuratio, nunc legitur in testimonio revelatio. Nam illud, quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati, quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. Lineis vestibus miscere purpuram et linostima veste indui aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum; sed inordinate vivere et diversi generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum vel ea quae se non continens nupsit, speciem virgnis gerat, omni modo peccatum est; p. 301,14 et si quid inconvenienter ex diverso genere in vita cuiusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus; illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. Ergo ipsa scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nun testis est rerum significatarum; et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Bovem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat, nunc licet. Declaratum est enim per apostolum, cum de bove triturante non infrenando scripturam recoleret, dicentem: Numquid de bubus cura est deo? p. 301,24 Quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit iam licet? Quia idem ipse ibi secutus apostolus ait: Propter nos scriptura dicit. Et utique impium est, ut non legamus nos, quod scriptum est propter nos; magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos, in quibus figurabatur. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit; sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut adnuntient verbum dei, non sine scandalo quisque comites facit. Itaque eandem scripturam tenemus et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur, et nunc auctoritate attestantem luce apertum, quod tunc tegebatur. p. 302,9 De calvo autem et reburro, quod eos immundos lex dixerit, parum Faustus attenderat aut in mendosum codicem inciderat. Sed utinam ipse calvam frontem habere voluisset atque in ea crucem Christi figere non erubuisset! Profecto Christum clamantem: Ego sum veritas, nec cum falsis vulneribus occubuisse nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. Quin etiam dicit: Ego fallere non didici; quod sentio loquor. Non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur et non solum de ceteris vanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tamquam non fallenti vult credi. Utrum Christo melior, quo fallente ipse non fallit, an eo ipso non veracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung