• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

14.

Iam vero de antiquorum factis, et quae stultis atque ineruditis videntur peccata, dum non sunt, et quae vere peccata sunt, quam ob causam conscripta sunt servata magisque commendata scripturae ipsius veneratione, sufficienti iam sermone monstravimus; Necnon de maledicto eius, qui pendet in ligno, et eius, qui non suscitaverit semen in Israhel, iam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus obiecta. Et prorsus omnia, sive de quibus singillatim iam anterioribus huius operis partibus disseruimus, sive quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima veritatis ratione defendimus, quam de sanctarum scripturarum auctoritate percepimus. p. 773,18 Quaecumque scripta sunt in illis libris veteris testamenti, omnia verissime atque utilissime pro aeterna vita scripta esse laudamus, accipimus, approbamus. Sed quae in his mandata corporali operatione non observamus, et rectissime tunc mandata intellegimus et umbram futurorum esse didicimus et nunc iam impleri cognoscimus. Ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi iubebantur, non observabat, poenas divinitus constitutas rectissimo iudicio persolvebat, sicut nunc si quis sacramenta novi testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate violare. Quemadmodum enim tunc iusti viri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusaverunt, iure laudantur, ita nunc pro istis martyres sancti. p. 774,3 Et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras, prohibens etiam quod ante praeceperat – sic enim se habebat sanandi eius corporis ratio – ita genus humanum, ab Adam usque in finem saeculi, quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam, aegrum atque saucium, non debet divinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam vero aliud prius, aliud posterius observandum esse praecepit, praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung