• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEPTIMUS

1.

Faustus dixit: Quare non credis in genealogiam Iesu? Multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere aut genus in terra, sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a patre deo processerit, quia descenderit de caelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint voluntatem patris sui, qui in caelis est. p. 303,3 Et ad haec illi ipsi, qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante nativitatem cognovisse videntur, sed neque statim, ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis viderint gesta, sed iuveni iam et maturo coniuncti sunt ei, id est annorum ferme triginta, siquidem et aetas ascribi divinis potest sine blasphemia. Quare cum in omni testimonio veritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audierit, an viderit, isti vero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem aut quia omnino sit natus, nec vidisse oculis, quia longo post tempore, id est post baptismum cognoverint eum, mihi et omni recte iudicanti tam stultum videtur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in iudicium vocet. p. 303,16

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung