• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDECIMUS

3.

Hoc autem, quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli epistula profertur, filium dei ex semine David esse secundum carnem, omnes codices et novi et veteres habent, omnes ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. Exuimini ergo pallio fallaciae, quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tamquam interrogantem et dicentem: Accipis apostolum Paulum? respondit: Et maxime. Cur enim non potius respondit: Et minime! nisi quia fallax aliud quam id, quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accepit apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum, de quo item dicit: Factus est primus homo Adam in animam viventem; p. 316,20 ille autem adnuntiat nescio quem primum hominem nec de terra terrenum nec factum in animam viventem, sed de substantia dei id ipsum exsistentem quod deus est, membra sua vel vestimenta sua vel arma sua, id est quinque elementa cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de caelo, quem dicit etiam novissimum Adam ‹factum› in spiritum vivificantem, quem dicit factum ex semine David secundum carnem, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, p. 317,1 de quo ad Timotheum dicit: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum, in cuius exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi[stis], quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas; et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas, et paulo post infert, quare hoc dixerit: Si autem Christus praedicatur, quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis, quia resurrectio mortuorum non est? Iste autem, qui interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: Et maxime, haec omnia negat; nec Iesum ex semine David vult accipere nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat sed more scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueverunt, sicut in genesi de Eva scriptum est: Formavit eam in mulierem, cum commixta viro non fuisset; p. 317,19 nec ipsam mortem Christi et sepulturam et resurrectionem accipit, quandoquidem Christum dicit nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset, nec illas cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit; nec ipsam carnem nostram resurrecturam in corpus spiritale mutatam, sicut apertissime idem apostolus dicit: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale, unde discernens inter corpus animale et spiritale contexit, quod iam commemoravi de primo Adam et novissimo Adam, deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. p. 318,2 Et ne quisquam ipsam speciem carnis et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere volens, quid nunc appellaverit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intellegi voluit, quae tunc in resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Et ne adhuc quisquam putaret non illud, quod sepultum fuerit, resurrecturum, sed tamquam alia tunica ponatur et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare, quia hoc ipsum in melius commutabitur – sicut vestimenta Christi in monte non sunt posita et alia sumpta, sed ipsa, quae fuerant, in melius clarificata sunt – sequitur et contexit dicens: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. p. 318,15 Et ne adhuc esset incertum, qui sint, qui immutabuntur: in atomo inquit in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. Adhuc forte dicant non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione commutari, sed secundum animam, cum apostolus hoc non proposuerit, unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: Sed dicet aliquis inquit quomodo resurgunt mortui? Quo autem corpore veniunt? Hic tamen consequenter tamquam digito ostendit, unde loqueretur, et subiecit dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere immortalitatem. p. 319,1 Haec ergo cum iste neget cumque ipsum deum, de quo Paulus dicit: Immortali, incorruptibili, soli deo honor et gloria; amen, iste corruptibilem praedicet, quandoquidem substantiam eius atque naturam et totam timuisse, ne a tenebrarum gente corrumperetur et ut ceterae consuleretur, ex parte corruptam detestanda et abominanda eorum fabula somniat, quid est quod etiam in hoc conatur fallere imperitos et in divinis scripturis minus eruditos, ut interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: maxime et inveniatur minime? *

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung