• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDECIMUS

8.

Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc, quod dico magis eluceat. Caritas inquit Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem; etsi noveramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. p. 325,21 Certe iam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quandoquidem ista verba illud praecessit: Ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud: Non sibi, sed illi vivant, nisi ut non secundum carnem vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum, pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem apostolus noverat propter spem futurae immortalitatis, in cuius exspectatione vivebant, quae in Christo iam non spes, sed res erat. Quem etsi noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non noverat, quia eum resurrexisse noverat et ultra ei mortem non dominaturam. p. 326,6 Et quia omnes in illo etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova; omnia autem ex deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum. Omnis ergo nova creatura - id est populus innovatus per fidem -, ut habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur, in Christo habet iam quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo iam non est tempus veteris testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a deo, et facta sunt omnia nova secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors; et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem, quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non noverat Paulus secundum carnem. p. 326,24 Eorum vero, pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem neminem noverat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus autem inquit qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti. p. 327,2 Quod enim hic dixit: Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: Ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit: Cuius gratia sumus salvi facti, iam velut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet; nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit: Spe enim salvi facti sumus. Ideoque et hic sequitur et tamquam perfectum enumerat, quod futurum est: Et simul inquit excitavit et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Iesu. Certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos; sed quia spe certa, quod futurum est, iam tenemus, simul sedere nos dixit in caelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. p. 327,14 Namque ne putares iam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Iesu. Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Ita enim dixit: cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne. Quod ita intellegitur: Cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex, quae inpleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praevaricationem abundaret delictum, ut postea revelato novo testamento per indulgentiam superabundaret gratia. p. 327,27 Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subiecit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo placere non possunt; vos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. Si ergo neminem eorum iam noverat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent, quanto expressius de Christo diceret, quod eum iam non noverat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant! p. 328,13 Quanto ergo melius, quanto religiosius divinae scripturae ita pertractantur, ut discussis omnibus concordare inveniantur, quam deficiente homine in quaestione, quam solvere non potest, tamquam verae in parte acceptentur et tamquam falsae in parte damnentur! Quia et cum esset parvulus apostolus et ea, quae parvuli erant, saperet, quamquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritalis, qualis iam erat, cum scriberet, quae ad ecclesiarum aedificationem non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus versarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung