• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

12.

Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce, quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis christianis? Ideoque respondit Cain et dixit: Maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit, omnis, qui invenerit me, occidet me. p. 341,12 Vere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista visibili morte occidatur. Hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei terra non dat virtutem suam, ne spiritaliter moriatur. Carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum grave non putat, nisi ne inveniatur et occidatur. Carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius virtutem non accipit. Sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondet deus? Non sic inquit; omnis, qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet; p. 341,22 id est: non sic quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Iudaeorum. Quicumque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet; id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero volvitur, magis quia non interit gens Iudaea satis appareat fidelibus Christianis, quam subiectionem meruerint, qui superbo regno dominum interfecerunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung