• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Trinitate
Liber VIII

I.

[I 2] Dicimus enim non esse in hac trinitate maius aliquid duas aut tres personas quam unam earum, quod non capit consuetudo carnalis non ob aliud, nisi quia vera quae creata sunt sentit ut potest, veritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri; nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior quam hoc quod diximus. In substantia quippe veritatis, quoniam sola vere est, non est maior aliqua, nisi quae verius est. Quidquid autem intellegibile atque incommutabile est, non aliud alio verius est quia aeque incommutabiliter aeternum est, nec quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum est quam eo quo vere est. Quapropter ubi magnitudo ipsa veritas est, quidquid plus habet magnitudinis necesse est plus habeat veritatis; quidquid ergo plus veritatis non habet, non habet etiam plus magnitudinis. Porro quidquid plus habet veritatis profecto verius est, sicut maius est quod plus habet magnitudinis; hoc ergo ibi est maius quod verius. Non autem verius est pater et filius simul quam singulus pater aut singulus filius. Non igitur maius aliquid utrumque simul quam singulum eorum. Et quoniam aeque vere est etiam spiritus sanctus, nec pater et filius simul maius aliquid est quam ipse quia nec verius. Pater quoque et spiritus sanctus simul quoniam veritate non superant filium, non enim verius sunt, nec magnitudine superant. Atque ita filius et spiritus sanctus simul tam magnum aliquid sunt quam pater solus, quia tam vere sunt. Sic et ipsa trinitas tam magnum est quam unaquaeque ibi persona; non enim ibi maior est quae verior non est, ubi est ipsa veritas magnitudo, quia in essentia veritatis hoc est verum esse quod est esse, et hoc est esse quod est magnum esse; hoc ergo magnum esse quod verum esse. Quod igitur ibi aeque verum est, etiam aeque magnum sit necesse est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Trinitate
Übersetzungen dieses Werks
De la trinité vergleichen
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit vergleichen
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung