XIII.
[XIII 28] Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam servi quam accepit qui est filius dei propter dei formam in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius saeculi: Si enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio quae deum hominem faceret et hominem deum. Quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuvante domino prudens et diligens et pius lector intellegit. Nam ecce diximus quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et deus crucifixus, non ex virtute divinitatis sed ex infirmitate carnis; sicut dicimus quia secundum id quod deus est iudicat, hoc est ex potestate divina non ex humana, et tamen ipse homo iudicaturus est sicut dominus gloriae crucifixus est. Ita enim aperte dicit: Cum venerit filius hominis in gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et cetera quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et Iudaei quippe, qui in malitia perseverantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt.
Cum enim et boni et mali visuri sint iudicem vivorum et mortuorum, procul dubio eum videre mali non poterunt nisi secundum formam qua filius hominis est, sed tamen in claritate in qua iudicabit, non in humilitate in qua iudicatus est. Ceterum illam dei formam in qua aequalis est patri procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes quoniam ipsi deum videbunt. Et ipsa visio est facie ad faciem, quae summum praemium promittitur iustis; et ipsa fiet cum tradet regnum deo et patri, in quo et suae formae visionem vult intellegi, subiecta deo universa creatura et ipsa in qua filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse filius tunc subiectus illi erit qui ei subiecit omnia ut sit deus omnia in omnibus. Alioquin si filius dei iudex in forma in qua aequalis est patri etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi? Quapropter filius hominis iudicaturus est, nec tamen ex humana potestate sed ex ea qua filius dei est: et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens in qua deus est aequalis patri, sed in ea qua filius hominis est.
[29] Itaque utrumque dici potest, et: ‚Filius hominis iudicabit,‘ et: ‚Non filius hominis iudicabit,‘ quia filius hominis iudicabit ut verum sit quod ait: Cum venerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non filius hominis iudicabit ut verum sit quod ait; Ego non iudicabo, et: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Nam secundum id quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit quam supra commemoravimus ubi ait: Sic dedit filio habere vitam in semet ipso, ut significaret quia sic genuit filium, an ex illa qua loquitur apostolus dicens: Propter quod eum suscitavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen. - Hoc enim de filio hominis dictum est secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. Ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex quo se exinanivit formam servi accipiens; in ipsa forma servi et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: Humiliavit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod eum exaltavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus in gloria est dei patris. - Utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: Omne iudicium dedit filio, satis hinc apparet quia si secundum illud diceretur secundum quod dictum est: Dedit filio habere vitam in semet ipso, non utique diceretur: Pater non iudicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem pater genuit filium, iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit. Non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius: Est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio ac si diceretur: ‚Patrem nemo videbit in iudicio vivorum et mortuorum, sed omnes filium,‘ quia et filius hominis est ut possit et ab impiis videri cum et illi videbunt in quem pupugerunt.
[30] Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio, quia iudex forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris, sed filii, nec ea filii in qua aequalis est patri sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. Paulo post enim dicit: Amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet sed transiet de morte in vitam. Haec vita aeterna est illa visio quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico vobis quia veniet hora et nunc est cum mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiunt minorem patre in forma servi ut credant quia aequalis est patri in forma dei. Et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim habet pater vitam in semet ipso, ita dedit et filio vitam habere in semet ipso. Deinde venit ad visionem suae claritatis in qua venturus est ad iudicium, quae visio communis erit et impiis et iustis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere quoniam filius hominis est.
Puto nihil esse manifestius. Nam quia filius dei est et aequalis est patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam ut boni et mali eum videant iudicantem quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam visio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum videbunt; id est solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit quia ostendet se ipsum illis. Et ideo vide quid sequitur: Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari nisi illud quod revera miratur omnis qui non intellegit ut ideo diceret patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, ‚quoniam filius dei est‘? Sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri videre iniqui non possunt, oportet autem ut iudicem vivorum et mortuorum cum coram iudicabuntur et iusti videant et iniqui. Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius; et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem vitae; qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem quia filius hominis est ut resurgentes omnes viderent eum in forma in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. Quae est autem vita aeterna nisi illa visio quae non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum deum et quem misisti Iesum Christum. Quomodo et ipsum Iesum Christum nisi quemadmodum unum verum deum qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis?
[31] Secundum illam visionem bonus est secundum quam visionem deus apparet mundis corde, quoniam: Quam bonus deus Israhel rectis corde! Quando autem iudicem videbunt mali, non eis videbitur bonus quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi, qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus; cum et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione qua non ad poenam videtur deus sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? Id est: ‚Istam formam quam vides, quid interrogas de bono, et vocas me secundum quod vides magistrum bonum? Haec forma filii hominis est; haec forma accepta est; haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae visio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem visio formae meae in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi.‘ Ille ergo unus deus pater et filius et spiritus sanctus qui non apparebit nisi ab gaudium quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: Unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem domini; unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum videt ad luctum et planctum sed tantum ad salutem et laetitiam veram. ‚Secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono si inter illos eris qui videbunt in quem pupugerunt, et ipsa visio malum eis erit quia poenalis erit?‘
Ex ista sententia dixisse dominum: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, his documentis quae commemoravi probabile est, quia visio illa dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis invisibilem dei substantiam quae solis sanctis promittitur - quam dicit apostolus Paulus facie ad faciem; et de qua dicit apostolus Iohannes: Similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est; et de qua dicitur: Unam petii a domino, ut contempler delectationem domini; et de qua dicit ipse dominus: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; et propter quam solam fide corda mundamus ut simus beati mundicordes quoniam ipsi deum videbunt; et si qua alia de ista visione dicta sunt quae copiosissime sparsa per omnes scripturas invenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit - sola est summum bonum nostrum cuius adipiscendi causa praecipimur agere quidquid recte agimus. Visio vero illa filii hominis quae praenuntiata est cum congregabuntur ante eum omnes gentes et dicent ei: Domine, quando te vidimus esurientem et sitientem? et cetera, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum erit iustis. Adhuc enim vocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite in ignem aeternum, sic istis: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum. Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam, sic iusti in vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum verum deum et quem misisti Iesum Christum? Sed iam in ea claritate de qua dicit patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret. Tunc enim tradet regnum deo et patri ut intret servus bonus in gaudium domini sui, et abscondat eos quos possidet deus in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam. A quo auditu malo iustus non timebit si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae ecclesiae, a contradictione linguarum, id est a calumniis haereticorum.
Si vero est alius intellectus verborum domini quibus ait: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, dum tamen non ideo credatur maioris bonitatis esse patris quam filii substantia secundum quam verbum est per quod facta sunt omnia nihilque abhorret a sana doctrina, securi utamur non uno tantum sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur haeretici quanto plures exitus patent ad eorum laqueos evitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt ab alio iam petamus exordio.