• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Trinitate
Liber II

VII.

[VII 12] Propter has ergo corporales formas quae ad eum significandum et sicut humanis sensibus oportebat demonstrandum temporaliter exstiterunt missus dicitur etiam spiritus sanctus; non tamen minor patre dictus est sicut filius propter formam servi, quia illa forma servi inhaesit ad unitatem personae, illae vero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit ad tempus apparuerunt et esse postea destiterunt.

Cur ergo non et pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi et columnam nubis vel ignis et fulgura in monte et si qua talia tunc apparuerunt, cum eum coram locutum patribus teste scriptura didicimus, si per illos creaturae modos et formas corporaliter expressas et humanis aspectibus praesentatas ipse demonstrabatur? Si autem filius per ea demonstrabatur, cur tanto post dicitur missus cum ex femina factus est, sicut dicit apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, quandoquidem et antea mittebatur cum per illas creaturae mutabiles formas patribus apparebat? Aut si non recte posset dici missus nisi cum verbum caro factum est, cur missus dicitur spiritus sanctus cuius nulla talis incorporatio facta est? Si vero per illa visibilia quae in lege et prophetis commendantur nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc dicitur missus cum illis modis et antea mitteretur?

[13] In huius perplexitate quaestionis primum domino adiuvante quaerendum est utrum pater an filius an spiritus sanctus; an aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit. Deinde quodlibet horum inventum visumque fuerit, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus sicut tunc oportuisse iudicavit humanis ostenderetur aspectibus, an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui sicut cuique opus esset, aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt in species quas vellent adcommodatas atque aptas actionibus suis mutantes atque vertentes secundum attributam sibi a creatore potentiam. Postremo videbimus id quod quaerere institueramus, utrum filius an spiritus sanctus et antea mittebantur, et si mittebantur, quid inter illam missionem et eam quam in evangelio legimus distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum vel filius factus esset ex Maria virgine vel cum spiritus sanctus visibili specie sive in columba sive in igneis liguis apparuit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Trinitate
Übersetzungen dieses Werks
De la trinité vergleichen
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit vergleichen
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung