• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Trinitate
Liber II

XVIII.

[XVIII 33] Quamquam nescio quemadmodum isti intellegant quod Danieli apparuerit antiquus dierum a quo filius hominis quod propter nos esse dignatus est accepisse intellegitur regnum, ab illo scilicet qui ei dicit in psalmis: Filius meus es tu; ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et qui omnia subiecit sub pedibus eius. Si ergo Danieli et pater dans regnum et filius accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt patrem numquam visum esse prophetis et ideo solum debere intellegi invisibilem, quem nemo hominum vidit nec videre potest?

Ita enim narravit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et vetustus dierum sedebat. Et indumentum eius quasi nix album, et capillus capitis eius quasi lana munda; thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis flagrans, et flumen ignis trahebat in conspectu eius. Et mille milia deserviebant ei, et dena milia denum milium assistebant ei. Et iudicium conlocavit, et libri aperti sunt, et cetera. Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in visu noctis; et ecce cum caeli nubibus quasi filius hominis veniens erat, et usque ad veterem dierum pervenit et oblatus est ei. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, linguae ipsi servient. Potestas eius potestas aeterna quae non praeteribit, et regnum eius non corrumpetur. Ecce pater dans et filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis visibili specie. Non ergo inconvenienter creditur etiam deus pater eo modo solere apparere mortalibus.

[34] Nisi forte aliquis dicet ideo non esse visibilem patrem quia in conspectu somniantis apparuit, ideo autem filium visibilem et spiritum sanctum quia Moyses illa omnia vigilans viderit. Quasi vero verbum et sapientiam dei viderit Moyses carnalibus oculis, aut videri spiritus vel humanus potest qui carnem istam vivificat vel ipse corporeus qui ventus dicitur, quanto minus ille spiritus dei qui omnium hominum et angelorum mentes ineffabili excellentia divinae substantiae supergreditur; aut quisquam tali praecipitetur errore ut audeat dicere filium et spiritum sanctum etiam vigilantibus hominibus esse visibilem, patrem autem non nisi somniantibus. Quomodo ergo de patre solo accipiunt: Quem nemo hominum vidit nec videre potest? An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare similitudinem corporis potest ad se significandum per visa somniantium non potest formare ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis vigilantium, cum eius ipsa substantia qua est ipse quod est nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie vigilanti possit ostendi, sed non solum patris verum etiam filii et spiritus sancti? Et certe qui vigilantium visis moventur ut non patrem sed tantum filium vel spiritum sanctum credant corporalibus hominum apparuisse conspectibus, ut omittam tantam latitudinem sanctarum paginarum et tam multiplicem earum intellegentiam unde nemo sani capitis affirmare debet nusquam personam patris per aliquam speciem corporalem vigilantium oculis demonstratam; sed ut hoc, ut dixi, omittam, quid dicunt de patre nostro Abraham cui certe vigilanti et ministranti, cum scriptura praemisisset dicens: Visus est dominus Abrahae, non unus aut duo sed tres apparuerunt viri quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse?

[35] Quapropter quoniam in illa tripertita nostra distributione primum quaerere instituimus utrum pater an filius an spiritus sanctus; an aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit; interrogatis quae potuimus quantum sufficere visum est sanctarum scripturarum locis, nihil aliud, quantum existimo, divinorum sacramentorum modesta et cauta consideratio persuadet nisi ut temere non dicamus quaenam ex trinitate persona cuilibet patrum vel prophetarum in aliquo corpore vel similitudine corporis apparuerit nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura vel substantia vel essentia vel quolibet alio nomine appellandum est id ipsum quod deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non potest. Per subiectam vero creaturam non solum filium vel spiritum sanctum sed etiam patrem corporali specie sive similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Quae cum ita sint, ne immoderatius progrediatur secundi huius voluminis longitudo, ea quae restant in consequentibus videamus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Trinitate
Übersetzungen dieses Werks
De la trinité vergleichen
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit vergleichen
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung