III.
[III 5] Verum quod instat in praesentia quantum donat deus edisserendum est, quemadmodum simplum domini et salvatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo Christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus, anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati ac per hoc et corpore propter peccatum. Utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina et resurrectione opus erat ut in melius renovaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas per quam fit et animae a corpore abscessus. Sicut enim anima deo deserente sic corpus anima deserente moritur, unde illa fit insipiens, hoc exanime. Resuscitatur ergo anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali renovatio vitae inchoatur a fide qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem cum magis magisque renovatur interior homo. Corpus vero tamquam homo exterior quanto est haec vita diuturnior magis magisque corrumpitur vel aetate vel morbo vel variis afflictationibus donec veniat ad ultimam quae ab omnibus mors vocatur. Eius autem resurrectio differtur in finem cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. Tunc enim similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Nunc vero quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam et vita humana super terram tota temptatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis vivens in comparatione iustitiae qua aequabimur angelis et gloriae quae revelabitur in nobis.
De morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura documenta commemorem, cum dominus in una evangelica sententia utramque mortem cuivis facile discernendam posuerit ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infideliatem impietatis in anima mortuos intellegi voluit quales excitantur cum dicitur: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. Detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de vidua: Quae autem in deliciis agit vivens mortua est. Anima igitur iam pia quae fuit impia propter iustitiam fidei dicitur ex morte revixisse atque vivere. Corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Haec vita ex fide facta est quoniam iustus ex fide vivit. Sed quid sequitur? Si autem spiritus eius qui suscitavit Iesum ex mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis.
[6] Huic ergo duplae morti nostrae salvator impendit simplam suam, et ad faciendam utramque resuscitationem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renovari opus esset et tamquam resipiscendo ad vitam iustitiae revocari, sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum.
Interioris enim hominis nostri sacramento data est illa vox pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo verum etiam in cruce: Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? Cui voci congruit apostolus dicens: Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur in qua nos non relinquit deus. Et ideo per talem crucem evacuatur corpus peccati ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato. Quia et interior homo si utique renovatur de die in diem, profecto vetus est antequam renovetur. Intus namque agitur quod idem apostolus dicit: Exuite vos veterem hominem et induite novum. Quod ita consequenter exponit: Quapropter deponentes mendacium loquimini veritatem. Ubi autem deponitur mendacium nisi intus ut habitet in monte sancto dei qui loquitur veritatem in corde suo? Resurrectio vero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur ubi postquam resurrexit ait mulieri: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Cui mysterio congruit apostolus dicens: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite. Hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere.
Iam vero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet quia per talem passionem maxime hortatus est servos suos ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Propter quod dicit apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere invenitur resurrectio corporis domini quia discipulis ait: Palpate et videte quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere. Et unus ex discipulis eius etiam cicatrices eius contrectans exclamavit dicens: Dominus meus et deus meus! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis vestri non peribit. Unde enim primo: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum, et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque aversus a vero ut audeat dicere a viris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore quod praecessit in domino dicit apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi. De corporis enim resurrectione illo loco agebatur propter quam etiam dicit: Transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Una ergo mors nostri salvatoris duabus mortibus nostris saluti fuit, et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et in sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam convenientia ministratum est.