VI.
[VI 9] Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum, aut non esse verum deum, aut non cum patre unum et solum deum, aut non vere immortalem quia mutabilem, manifestissima divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt. Unde sunt illa: In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. Manifestum enim quod verbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: Et verbum caro factum est, propter nativitatem incarnationis eius quae facta est in tempore ex virgine. In eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia, cum dixisset: Et deus erat verbum, Hoc erat, inquit, in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Neque enim dicit omnia ‚nisi quae facta sunt,‘ id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. Omnis enim substantia quae deus non est creatura est, et quae creatura non est deus est. Et si non est filius eiusdem substantiae cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est. Et ideo non tantum deus sed et verus deus. Quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: Scimus quod filius dei venerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus verum et simus in vero, filio eius Iesu Christo. Hic est verus deus et vita aeterna.
[10] Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolum Paulum: Qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem; ac per hoc filius dei, quia vita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est: Solus habet immortalitatem. Eius enim vitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur vita aeterna, aliud nos qui eius participatione vivemus in aeternum. Si enim dixisset: ‚Quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem,‘ nec si inde separatum filium oporteret intellegi. Neque enim quia ipse filius alibi loquens voce sapientiae (ipse est enim sapientia dei) ait: Gyrum caeli circuivi sola, separavit a se patrem. Quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Ut serves, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in adventum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest; qui est honor et gloria in saecula saeculorum. In quibus verbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et verus deus, ipsa trinitas.
[11] Nisi forte quae sequuntur perturbabunt hunc intellectum, qui dixit: Quem nemo hominum vidit nec videre potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius divinitatem accipiatur quam non viderunt Iudaei, qui tamen carnem viderunt et crucifixerunt. Videri autem divinitas humano visu nullo modo potest, sed eo visu videtur quo iam qui vident non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens adventum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est: Solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: Qui facit mirabilia solus. Quod velim scire de quo dictum accipiant. Si de patre tantum, quomodo ergo verum est quod ipse filius dicit: Quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? An quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit autem idem filius: Sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius, quos vult, vivificat. Quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec verba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum verum solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum?
[12] Item dicit idem apostolus: Nobis unus deus pater ex quo omnia, et nos in ipso; et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Quis dubitet eum omnia ‚quae creata sunt‘ dicere, sicut Iohannes: Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicit alio loco: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Si enim de patre et filio et spiritu sancto ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre; per ipsum, per filium: in ipso, in spiritu sancto; manifestum quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est quando singulariter intulit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim coepit hunc sensum; non ait: O altitudo divitiarum ‚sapientae et scientiae patris aut filii aut spiritus sancti,‘ sed sapientiae et scientiae dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si autem hoc de patre tantummodo intellegi volunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt sicut hic dicitur, et omnia per filium sicut ad Corinthios ubi ait: Et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et sicut in evangelio Iohannis: Omnia per ipsum facta sunt? Si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium. Si autem omnia per patrem et omnia per filium, eadem per patrem quae per filium. Aequalis ergo est patri filius, et inseparabilis operatio est patris et filii. Quia si vel filium fecit pater quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt. At omnia per filium facta sunt. Ipse igitur factus non est ut cum patre faceret omnia quae facta sunt. Quamquam nec ab ipso verbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appelans, sicut alibi: Caput autem Christi deus.
[13] Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia quibus ante nos qui haec disputaverunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus et non creatura. Quod si non creatura, non tantum deus (nam et homines dicti sunt dii), sed etiam verus deus. Ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime vero illo loco satis claret quod spiritus sanctus non sit creatura ubi iubemur non servire creaturae, sed creatori, non eo modo quo iubemur per caritatem servire invicem, quod est Graece δουλεύειν, sed eo modo quo tantum deo servitur, quod est Graece λατρεύειν. Unde idolatrae dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent quae debetur deo. Secundum hanc enim servitutem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies. Nam hoc distinctius in Graeca scriptura invenitur, λατρεύσεις enim habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur quandoquidem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies - unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et servierunt creaturae quam creatori -, non est utique creatura spiritus sanctus cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur dicente apostolo: Nos enim sumus circumcisio, spiritui dei servientes, quod est in Graeco λατρεύοντες. Plures enim codices etiam Latini sic habent, qui spiritui dei servimus; Graeci autem omnes aut paene omnes. In nonnullis autem exemplaribus Latinis invenimus non spiritui dei servimus, sed spiritu deo servimus.
Sed qui in hoc errant et auctoritati graviori cedere detractant, numquid et illud varium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est spiritus sancti quem habetis a deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora vestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus necesse est ut huic eam servitutem debeamus qua non nisi deo serviendum est, quae Graece appellatur λατρεία. Unde consequenter dicit: Glorificate ergo deum in corpore vestro.