• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Iudaeos

XII.

Neque, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur, quae completa sunt etiam probarentur. XII. [1] Aspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius, et, si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmis dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. [2] Nec poteris alium dei filium dicere quam Christum aut terminos terrae David potius promissos qui intra unicam Iudaeam regnavit quam Christo qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, solvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Iudaeos
Übersetzungen dieses Werks
An Answer to the Jews vergleichen
Contre les Juifs vergleichen
Gegen die Juden (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung