• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Iudaeos

VIII.

[1] Itaque requirenda tempora praedicta et futurae nativitatis Christi et passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem id est vastationis eius. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo et destrui pinnaculum usque ad interitum. [2] Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Danielo; quibus computatis probabimus venisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex operationibus eius; quae probamus et ex consequentibus quae post adventum eius futura adnuntiabantur, uti iam adimpleta omnia praecepta credamus. [3] Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut quando et quo in tempore gentes esset liberaturus ostenderet et quoniam post passionem ipsa civitas exterminari haberet. [4] Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri a semine Medorum qui regnavit super regnum Chaldaeorum ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem vidi in visione in principio volans et tetigit me quasi hora sacrificii vespertini et intellegere fecit me et locutus est mecum et dixit: Daniel, nunc exivi imbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. [5] Et ego veni ut adnuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in visione: septuaginta ebdomades breviatae sunt super plebem tuam et super civitatem sanctam, quoadusque inveteretur delictum et signentur peccata et exorentur iniustitiae et inducatur iustitia aeterna et [ut] signetur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum. Et scies et percipies et intelleges: a profectione sermonis in integrando et aedificando Hierusalem usque ad Christum ducem ebdomades sexaginta et duae et dimidia; et convertet et aedificabitur in latitudinem et convallationem et innovabuntur tempora. [6] Et post ebdomadas has sexaginta et duas exterminabitur unctio et non erit, et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belli quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis; ebdomada una et dimidia ebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto exsecratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hanc vastationem. [7] Animadvertamus igitur, terminum quomodo in vero praedicit LXX ebdomadas futuras; in quibus si reciperent eum, aedificabitur in latitudinem et longitudinem et innovabuntur tempora. [8] Providens autem deus quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eum verum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulavit et dixit intra LX et II et dimidiam ebdomadas nasci illum et ungui sanctum sanctorum, ebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere et civitatem exterminari post I et dimidiam ebdomadam, quo scilicet VII et dimidia ebdomades completae sunt. Dicit enim sic: et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo [et concidentur sicut in cataclysmo] et destrui pinnaculum usque ad interitum.

[9] Unde igitur ostendimus, quoniam venit Christus intra LX et II et dimidiam ebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quoniam in ipso tempore Danieli visio ostenditur. Dicit enim: et intellege et conice a profectione sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc vidit visionem Daniel. [10] Videamus igitur, anni quomodo implentur usque ad adventum Christi: Darius enim regnavit annis XVIIII; Artaxerxes annis XL et I; deinde rex Ochus qui et Cyrus annis XX et IIII; Argus anno I; alius Darius qui et Melas nominatus est annis XX et I; Alexander Macedo annis XII; deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnaverat quos devicerat et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit, -- post eum regnavit illic in Alexandria Soter annis XXX et V; cui succedit Philadelphus regnans annis XXX et VIII; huic succedit Euergetes annis XX et V; deinde Philopator annis XVII; post hunc Epiphanes annis XX et IIII; item alius Euergetes annis XX et VII; item alius Soter annis XXX et VIII; Ptolemaeus annis XXX et VII; Cleopatra annis XX et II mensibus V; item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII; post Cleopatram Augustus aliis annis XL et III imperavit -- nam omnes anni imperii Augusti fuerunt L et VI -- [11] videmus autem, quoniam in quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae vicesimo et octavo anno imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus ex quo natus est Christus annis XV et erunt reliqua tempora annorum [in diem nativitatis Christi, in annutn Augusti quadragesimum et primum, qui post mortem Cleopatrae vicesimus et octavus Augusto]: efficiuntur anni CCCCXXX et VII menses V in die nativitatis Christi. [12] Et manifestata est iustitia aeterna et unctus est sanctus sanctorum id est Christus et signata est visio et prophetes et dimissa sunt peccata, -- quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit signari visum et prophetiam ? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo, quod esset venturus et pati haberet, igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum eius, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum adimplens omnia quae retro de eo nuntiaverant. [13] Post enim adventum eius et passionem ipsius iam non visio neque prophetes qui Christum nuntiet venturum. Denique si non hoc ita est, exhibeant Iudaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi qui iam venit. [14] Ex quo signata est visio et prophetia id est statuta, et merito evangelista: Lex et prophetae usque ad Iohannem baptizatorem. Baptizato enim Christo id est sanctificante aquas in suo baptismate omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt signante visiones et prophetias omnes quas adventu suo adimplevit. [15] Unde firmissime dicit adventum eius signare visum et prophetiam.

Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum adimpleta, quibus completis venisse Christum id est natum, videamus, quid aliae VII et dimidia ebdomades quae sunt subdivisae in abscisione priorum ebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. [16] Post enim Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi annis XV, efficiuntur: cui succedit Tiberius Caesar et imperium habuit annis XX et II mensibus VII diebus XX et VIII -- huius quintodecimo anno imperii patitur Christus annos habens quasi XXX cum pateretur --; item Caius Caesar qui et Caligula annis III mensibus VIII diebus XIII; Nero annis XI mensibus IX diebus XIII; Galba mensibus VII diebus VI; Otho mensibus III diebus V; Vitellius mensibus VIII diebus XX et VIII. Vespasianus anno primo imperii sui debellat Iudaeos et fiunt anni L et II menses VI -- nam imperavit annis XII --, atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt ebdomadas LXX praedictas in Danielo.

[17] Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt illic libamina et sacrificia quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi; erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut in psalmis erat prophetatum: Exterminaverunt manus meas et pedes. [18] Quae passio Christi [huius exterminium] intra tempora LXX ebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Rufio Gemino mense Martio temporibus paschae, die octavo Kalendarum Aprilium, die primo azymorum quo agnum occiderunt ad vesperam, sicut a Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga filiorum Israelis eum interfecit dicentes ad Pilatum, cum eum vellet dimittere: Sanguis huius super nos et super filios nostros, et: Si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris, ut adimpleri omnia possent quae de eo fuerant scripta.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Iudaeos
Übersetzungen dieses Werks
An Answer to the Jews vergleichen
Contre les Juifs vergleichen
Gegen die Juden (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung