• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) Ad Demetrianum

Edition ausblenden
Ad Demetrianum [PL]

XVI.

Quae ergo mentis ignavia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia, ad lucem de tenebris nolle venire et mortis aeternae laqueis vinctos spem nolle immortalitatis excipere, non metuere Deum comminantem et dicentem: Sacrificans diis, eradicabitur, nisi Domino soli 1. Et iterum: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et incurvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis

2. quid te ad falsos deos humilias et inclinas? Quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captivum corpus incurvas? Rectum te Deus fecit; et cum caetera animalia prona et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status et ad [Col. 0556B] coelum atque ad Deum sursum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere. Ut carere inferis possis, ad alta et coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis, cum serpente quem colis, sternis? quid in ruinam diaboli per ipsam et cum ipso cadis? Sublimitatem [Col. 0557A] serva qua natus es; persevera talis qualis a Deo factus es. Cum statu oris et corporis animum tuum statue. Ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. Relinque idola quae humanus error invenit. Ad Deum convertere; quem si imploraveris, subvenit. Christo crede, quem vivificandis ac reparandis nobis Pater misit. Laedere servos Dei et Christi persecutionibus tuis desine, quos laesos ultio divina defendit.


  1. (Exod. XXII, 19) ↩

  2. (Isa. II, 8) ↩

Edition ausblenden
Ad Demetrianum [CSEL]

§ 16

Quae ergo mentis ignauia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia ad lucem de tenebris non uenire et mortis aeternae laqueis uinctos spem nolle inmortalitatis excipere, non metuere Deum conminantem et dicentem: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli. et iterum: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis? quid te ad falsos deos humilias et inclinas, quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captiuum corpus incuruas? rectum te Deus fecit et cum cetera animalia prona et ad terram situ uergente depressa sint, tibi sublimis status et ad caelum adque ad Dominum susum uultus erectus est. illuc intuere, illuc oculos tuos dirige, in supernis Deum quaere. ut carere inferis possis, ad alta et caelestia suspensum pectus adtolle. quid te in lapsum mortis cum serpente quem colis sternis ? quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso cadis? sublimitatem serua qua natus es. perseuera talis qualis a Deo factus es. cum statu oris et corporis animum tuum statue. ut cognoscere Deum possis, teantecognosce1. relinque idola quae humanus error inuenit. ad Dawn2 conuertere: quem si inploraueris, subuenit. Christo crede quem uiuificandis ac reparandis nobis pater misit. laedere seruos Dei et Christi persecutionibus tuis desine quos laesos ultio diuina defendit.


  1. Sic! ↩

  2. Sic! ↩

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL]
Übersetzungen dieses Werks
A Démétrien vergleichen
An Address to Demetrianus vergleichen
An Demetrianus (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung