Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [PL]
XXI.
Nemo itaque sibi blandiatur quod nobis et profanis Dei cultoribus et Deo adversantibus sit interim, per aequalitatem carnis et corporis, laborum saecularium conditio communis, ut ex hoc opinetur non omnia ista quae accidunt vobis irrogari, cum Dei ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum sit venturam super injustos iram Dei et persecutiones quae nos humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos divinitus defenderent secuturas.
Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [CSEL]
§ 21
Nemo sibi itaque blandiatur quod nobis et profanis, Dei cultoribus et Deo aduersantibus sit interim per aequalitatem carnis et corporis laborum saecularium condicio communis, ut ex hoc opinetur non omnia ista quae accidunt nobis inrogari, cum Dei ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum sit uenturam super iniustos iram Dei, persecutiones quaenos1 humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos diuinitus defenderent secuturas.
-
Sic! ↩