• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Sulpicius Severus (363-429) Vita sancti Martini Vita Sancti Martini

12.

(1) Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulchrum cum superstitioso funere deferebatur, obuium haberet: conspicatusque eminus uenientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum interuallum erat, ut difficile fuerit dinoscere quid uideret. (2) Tamen quia rusticam manum cerneret et agente uento lintea corpori superiecta uolitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido tecta uelamine misera per agros suos circumferre dementia. (3) Leuato ergo in aduersos signo crucis imperat turbae non moueri loco onusque deponere. Hic uero s. mirum in modum uideres miseros primum uelut saxa riguisse. (4) Dein, cum promouere se summo conamine niterentur, ultra accedere non ualentes ridiculam in uertiginem rotabantur, donec uicti corporis onus ponunt: attoniti et semet inuicem aspicientes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant. (5) Sed cum beatus uir conperisset exequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, eleuata rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. Ita eos et cum uoluit, stare conpulit, et cum libuit, abire permisit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Vita Sancti Martini
Übersetzungen dieses Werks
Leben des heiligen Bekennerbischofs Martinus von Tours (BKV) vergleichen
Vie de Saint Martin vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung