• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Sulpicius Severus (363-429) Vita sancti Martini Vita Sancti Martini

27.

(1) Nemo umquam illum uidit iratum, nemo commotum, nemo maerentem, nemo ridentem: unus idemque fuit semper, caelestem quodammodo laetitiam uultu praeferens extra naturam hominis uidebatur. (2) Numquam in illius ore nisi Christus, numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. Plerumque etiam pro eorum, qui illius obtrectatores uidebantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum uenenatis linguis et uipereo ore carpebant. (3) Et uere nonnullos experti sumus inuidos uirtutis uitaeque eius, qui in illo oderant, quod in se non uidebant et quod imitari non ualebant. Adque, o nefas dolendum et ingemescendum, non alii fere insectatores eius, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur. (4) Nec uero quemquam nominari necesse est, licet nosmet ipsos plerique circumlatrent: sufficiet ut, si qui ex his haec legerit et agnouerit, erubescat. Nam si irascitur, de se dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus. (5) Non refugimus autem, ut, si qui eius modi sunt, nos quoque cum tali uiro oderint. (6) Illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. De cetero si qui haec infideliter legerit, ipse peccabit. (7) Ego mihi conscius sum me, rerum fide et amore Christi inpulsum ut scriberem, manifesta exposuisse, uera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Vita Sancti Martini
Übersetzungen dieses Werks
Leben des heiligen Bekennerbischofs Martinus von Tours (BKV) vergleichen
Vie de Saint Martin vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung