• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De oratione De Oratione

XXV.

[1] De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio etiam horarum quarumdam, istarum dico communium quae diu inter spatia signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis inuenire est. [2] Primus Spiritus Sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. [3] Petrus, qua die uisionem communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora. [4] Idem cum Ioanne ad nonam in templum adibat ubi paralyticum sanitati reformauit. [5] Quae etsi simpliciter se habeant si ullius obseruationis praecepto, bonum tamen si aliquam constituere praesumptionem, qua et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium, Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. [6] Sed et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Oratione
Übersetzungen dieses Werks
De l'oraison dominicale vergleichen
On Prayer vergleichen
Über das Gebet (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung