• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De baptismo

XX

[1] Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et pervigiliis orare oportet, et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis: Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua – nobis gratulandum est si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras - simul enim de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis temptationibus munimenta praestruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in temptationem. [2] et ideo credo temptati sunt quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus ter etiam negaverit. nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna caelestia consecuturum. [3] ipsum dominum post lavacrum statim temptationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. 'ergo et nos' dicet aliquis, 'a lavacro potius ieiunare oportet.' et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii gratulatio salutis? [4] sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. namque populus mare transgressus et in solitudinem translatus, per quadraginta annos illic cum divinis copiis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. deinde dominos, post aquam segregates in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus, ostendit non pane vivere hominem dei sed dei verbo, temptationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. [5] igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. Petite et accipietis, inquit. quaesistis enim et invenistis, pulsastis et apertum est vobis. tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris memineritis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De baptismo
Übersetzungen dieses Werks
Du baptême vergleichen
On Baptism vergleichen
Über die Taufe (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Baptism

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung