16.
[1] Vexabatur ergo universa terra et praeter Gallias ab oriente usque ad occasum tres acerbissi mae bestiae saeviebant.
[2] non, mihi si linguae centum ‹sint› oraque centum,
ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.
(Verg. Aen. 6, 625/27)
quae iudices per provincias iustis atque innocentibus intulerunt. [3] Verum quid opus est illa narra re praecipue tibi, Donate carissime, qui praeter ceteros tempestatem turbidae persecutionis expertus es? [4] Nam cum incidisses in Flaccinum praefectum, non pusillum homicidam, deinde in Hie roclem ex vicario praesidem, qui auctor et consiliarius ad faciendam persecutionem fuit, postremo in Priscillianum successorem eius, documentum omnibus invictae fortitudinis praebuisti. [5] Novies enim tormentis cruciatibusque variis subiectus novies adversarium gloriosa confessione vicisti, novem proeliis diabolum cum satellitibus suis debellasti, novem victoriis saeculum cum suis terroribus triumphasti. [6] Quam iucundum illud spectaculum deo fuit, cum victorem te cerne ret non candidos equos aut immanes elephantos, sed ipsos potissimum triumphatores currui tuo subiugantem! [7] Hic est verus triumphus, cum dominatores dominantur. Victi enim tua virtute ac subiugati sunt, quandoquidem nefanda iussione contempta omnes apparatus ac terriculas tyrannicae potestatis fide stabili et robore animi profligasti. [8] Nihil adversus te verbera, nihil ungulae, nihil ignis, nihil ferrum, nihil varia tormentorum genera valuerunt: adimere tibi fidem ac devotionem nulla vis potuit. [9] Hoc est esse discipulum dei, hoc est militem Christi, quem nullus hostis expugnet, nullus lupus de castris caelestibus rapiat, nullus laqueus iudicat, nullus dolor vincat, nullus cruciatus affligat. [10] Denique post illas novem gloriosissimas pugnas, quibus a te diabolus victus est, non est ausus ulterius congredi tecum, quem tot proeliis expertus est non posse supe rari. [11] Et cum tibi parata esset victrix corona, desiit amplius provocare, ne iam sumeres; quam licet non acceperis in praesenti, tamen integra tibi pro virtutibus tuis et meritis in regno domini reservatur. Sed redeamus ad ordinem rerum.