21.
[1] Adeptus igitur maximam potestatem ad vexandum orbem, quem sibi patefecerat, animum intendit. [2] Nam post devictos Persas, quorum hic ritus, hic mos est, ut regibus suis in servitium se addicant et reges populo suo tamquam familia utantur, hunc morem nefarius homo in Romanam terram voluit inducere: quem ex illo tempore victoriae sine pudore laudabat. [3] Et quia id aperte iubere non poterat, sic agebat, ut et ipse libertatem hominibus auferret. In primis honores ademit. Torquebantur ab eo non decuriones modo, sed primores etiam civitatum, egregii ac perfectissimi viri, et quidem in causis levibus atque civilibus. Si morte digni viderentur, cruces stabant, sin minus, compedes parati. [4] Matres familias ignavae ac nobiles in gynaeceum rapie bantur; si quis esset verberandus, defixi in stabulo pali quattuor stabant, ad quos nullus umquam servus distendi solebat. [5] Quid lusorium vel delicias eius referam? Habebat ursos ferociae ac magnitudinis suae simillimos, quos toto imperii sui tempore elegerat; quotiens delectari libuerat, horum aliquem adferri nominatim iubebat. [6] His omnibus non plane comedendi, sed obsorbendi obiectabant: quorum artus cum dissiparentur, ridebat suavissime nec umquam sine humano cruore cenabat. Dignitatem non habentibus poena ignis fuit. [7] Id exitii primo adversus Christia nos permiserat datis legibus, ut post tormenta damnati lentis ignibus urerentur. [8] Qui cum dele gati fuissent, subdebatur primo pedibus lenis flamma tamdiu, donec callum solorum contractum igni ab ossibus revelleretur. [9] Deinde incensae faces et exstinctae admovebantur singulis mem bris, ita ut locus ullus in corpore relinqueretur intactus, et inter haec suffundebatur facies aqua frigida et os umore abluebatur, ne arescentibus siccitate faucibus cito spiritus redderetur; [10] quod postremo accidebat, cum per multum diem decocta omni cute vis ignis ad intima viscera penetrasset. [11] Hinc rogo facto cremabatur corpora iam cremata. Lecta ossa et in pulverem comminuta iactabantur in flumina ac mare.