• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Laktanz (250-325) De mortibus persecutorum

24.

[1] Iam propinquavit illi iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coepe runt. [2] Nondum animum intenderat ad evertendum pellendumve Constantium, dum est occupa tus his rebus quas superius exposui; et expectabat obitum eius, sed tamen celeriter non putabat obiturum. [3] Qui cum graviter laboraret, miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi videndum, quem iam dudum ‹frustra repetierat›. [4] Ille vero nihil minus volebat. Nam et [in] insidiis saepe iuvenem adpetiverat, quia palam nihil audebat, ne contra se arma civilia et, quod maxime verebatur, odia militum concitaret, ‹et› sub obtentu exercitii ac lusus feris illum obiece rat, [5] sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat. Qui illum de manibus eius liberavit in ipso cardine. Namque saepius ‹rogatus› cum iam diu negare non posset, dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur, vel ipse illum occasione aliqua retentaturus vel praemissurus litteras, ut [Constantinus] a Severo teneretur. [6] Quae cum ille prospiceret, quiescente iam imperatore post cenam properavit exire sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis evolavit. [7] Postridie imperator eum cum consulto ad medium diem usque dormisset, vocari eum iubet. Dicitur ei post cenam statim profectus. Indignari ac fremere coepit. Poscebat equos publicos, ut eum retrahi faceret. Nudatus ei cursus publicus nuntiatur. Vix lacrimas tenebat. [8] At ille incredibili celeritate usus pervenit ad patrem iam defi cientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. Atque ita in lecto suo requiem vitae, sicut optabat, accepit. [9] Suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam Christianos cultui ac deo suo reddere. Haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De mortibus persecutorum
Übersetzungen dieses Werks
De la mort des persécuteurs de l'église vergleichen
Of the Manner in Which the Persecutors Died vergleichen
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung