2.
[1] Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum legimus, dominus noster Iesus Christus a Iudaeis cruciatus est post diem decimum Kalendas Apriles duobus Geminis consulibus. [2] Cum resurrexisset die tertio, congregavit discipulos, quos metus comprehensionis eius in fugam verterat, et diebus XL cum his commoratus aperuit corda eorum et scripturas interpretatus est, quae usque ad id tempus obscurae atque involutae fuerunt, ordinavitque eos et instruxit ad praedicationem dogmatis ac doctrinae suae disponens testamenti novi sollemnem disciplinam. [3] Quo officio repleto circumvolvit eum procella nubis et subtractum oculis hominum rapuit in caelum. [4] Et inde discipuli, qui tunc erant undecim, adsumptis in locum Iudae proditoris Mathia ‹et› Paulo dispersi sunt per omnem terram ad evangelium praedicandum, sicut illis magister dominus imperaverat. Et per annos XXV usque ad principium Neroniani imperii per omnes provincias et civitates ecclesiae fundamenta miserunt. [5] Cumque iam Nero imperaret, Petrus Romam advenit et editis quibusdam miraculis, quae virtute ipsius dei data sibi ab eo potestate faciebat, convertit multos ad iustitiam deoque templum fidele ac stabile collocavit. [6] Qua re ad Neronem delata cum animadverteret non modo Romae, sed ubique cotidie magnam multitudinem deficere a cultu idolorum et ad religionem novam damnata vetusta transire, ut erat execrabilis ac nocens tyrannus, prosilivit ad excidendum caeleste templum delendamque iustitiam et primus omnium persecutus dei servos Petrum cruci adfixit, Paulum interfecit. [7] Nec tamen habuit impune. Respexit enim deus vexationem populi sui. Deiectus itaque fastigio imperii ac devolutus a summo tyrannus impotens nusquam repente comparuit, ut ne sepulturae quidem locus in terra tam malae bestiae appareret. [8] Unde illum quidam deliri credunt esse translatum ac vivum reservatum, Sibylla dicente matricidam profugum a finibus ‹terrae› esse venturum, ut quia primus persecutus est, idem etiam novissimus persequatur et antichristi praecedat adventum, [9] ‹quod ne›fas est crede re; sicut duos prophetas vivos esse translatos in ultima ‹tempora› ante imperium Christi sanctum ac sempiternum, cum descendere coeperit, ‹quidam sanctor›um pronuntiant, eodem modo etiam Neronem venturum putant, ‹ut praecu›rsor diaboli ac praevius sit venientis ad vastationem terrae et huma‹ni ge›neris eversionem.