32.
[1] Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nomi nari volebat. [2] Mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam servet; cedat aetati et honorem deferat canis. [3] At ille tollit audacius cornua et praescriptione temporis pugnat: sese priorem esse debere, qui prior sumpserit purpuram; preces eius et mandata contempsit. [4] Dolet bestia et mugit, quod cum ideo ignobilem fecisset Caesarem, ut sibi obsequens esset, is tamen tanti beneficii sui oblitus voluntati ac precibus suis impie repugnaret. [5] Victus contuma cia tollit Caesarum nomen et se Liciniumque Augustos appellat, Maximinum et Constantinum filios Augustorum. Maximinus postmodum scribit quasi nuntians in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. Recepit ille maestus ac dolens et universos quattuor imperatores iubet nominari.