• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Laktanz (250-325) De mortibus persecutorum

39.

[1] Denique cum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut fas putaret quicquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellaverat matrem, potuit temperare. [2] Venerat post obitum Maximiani ad eum Valeria, cum se putaret in partibus eius tutius moraturam eo maxime, quod habebat uxorem. [3] Sed animal nefarium protinus inardescit. Adhuc in atris vestibus erat mulier nondum luctus tempore impleto, legatis praemissis in matrimonio postulat eiecturus uxorem. Si impetrasset, respondit illa libere quae sola poterat: [4] primo non posse de nuptiis in illo ferali habitu agere tepidus adhuc cineribus mariti sui, patris eius; deinde illum impie facere, quod sibi fidam coniugem repudiet, idem utique facturus et sibi; postremo nefas esse illius nominis ac loci feminam sine more, sine exemplo maritum alterum experiri. [5] Nuntiatur homini quid esset ausa. Libido in iram furoremque convertitur. Statim mulierem proscribit, bona eius rapit, aufert comites, spadones in tormentis necat, ipsam cum matre in exilium relegat nec in locum certum, sed huc atque illuc praecipitem cum ludibrio exturbat et amicas eious afficto adulterio damnat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De mortibus persecutorum
Übersetzungen dieses Werks
De la mort des persécuteurs de l'église vergleichen
Of the Manner in Which the Persecutors Died vergleichen
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung