• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Laktanz (250-325) De mortibus persecutorum

45.

[1] Constantinus rebus in urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem. [2] Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum sollemnibus occupatos, exercitum movit e Syria hieme [quam] cum maxime saeviente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit debilitato agmine. [3] Nam maximis imbribus et nivibus et luto et firgore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per viam strages speciem iam futuri belli et similem cladem militibus nuntiabat. [4] Nec ipse intra fines suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit armatus. Erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio conlocati. Hos primum muneribus et promissis inlicere temptavit, postea vi et oppugnatione terrere, nec tamen quicquam vis aut promissa valuerunt. [5] Iam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. Hinc promovit Heracliam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit. [6] Et iam Licinius festinato itinere cum paucis Hadriano polim venerat, cum ille accepta et deditionem Perintho aliquantum moratus processit ad mansionem milia decem et octo; nec enim poterat ulterius, Licinio iam secundam mansionem tenente distantem milibus totidem. [7] Qui collectis ex proximo quantis potuit militibus pergebat obviam Maximino, magis ut eum moraretur quam proposito dimicandi aut spe victoriae, quippe cum ille septuaginta milium armatorum exercitum duceret, ipse vix triginta milium numerum collegisset. Sparsi enim milites per diversas regiones fuerant ad adunari omnes angustiae temporis non sinebant.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De mortibus persecutorum
Übersetzungen dieses Werks
De la mort des persécuteurs de l'église vergleichen
Of the Manner in Which the Persecutors Died vergleichen
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung