• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 2

IIª-IIae q. 54 a. 2 arg. 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod negligentia non opponatur prudentiae. Negligentia enim videtur esse idem quod pigritia vel torpor, qui pertinet ad acediam, ut patet per Gregorium, XXXI Moral. Acedia autem non opponitur prudentiae, sed magis caritati, ut supra dictum est. Ergo negligentia non opponitur prudentiae.

IIª-IIae q. 54 a. 2 arg. 2

Praeterea, ad negligentiam videtur pertinere omne peccatum omissionis. Sed peccatum omissionis non opponitur prudentiae, sed magis virtutibus moralibus executivis. Ergo negligentia non opponitur prudentiae.

IIª-IIae q. 54 a. 2 arg. 3

Praeterea, imprudentia est circa aliquem actum rationis. Sed negligentia non importat defectum neque circa consilium, in quo deficit praecipitatio; neque circa iudicium, in quo deficit inconsideratio; neque circa praeceptum, in quo deficit inconstantia. Ergo negligentia non pertinet ad imprudentiam.

IIª-IIae q. 54 a. 2 arg. 4

Praeterea, dicitur Eccle. VII, qui timet Deum nihil negligit. Sed unumquodque peccatum praecipue excluditur per virtutem oppositam. Ergo negligentia magis opponitur timori quam prudentiae.

IIª-IIae q. 54 a. 2 s. c.

Sed contra est quod dicitur Eccli. XX, lascivus et imprudens non observant tempus. Sed hoc pertinet ad negligentiam. Ergo negligentia opponitur prudentiae.

IIª-IIae q. 54 a. 2 co.

Respondeo dicendum quod negligentia directe opponitur sollicitudini. Sollicitudo autem ad rationem pertinet, et rectitudo sollicitudinis ad prudentiam. Unde, per oppositum, negligentia ad imprudentiam pertinet. Et hoc etiam ex ipso nomine apparet. Quia sicut Isidorus dicit, in libro Etymol., negligens dicitur quasi nec eligens. Electio autem recta eorum quae sunt ad finem ad prudentiam pertinet. Unde negligentia pertinet ad imprudentiam.

IIª-IIae q. 54 a. 2 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod negligentia consistit in defectu interioris actus, ad quem pertinet etiam electio. Pigritia autem et torpor magis pertinent ad executionem, ita tamen quod pigritia importat tarditatem ad exequendum; torpor remissionem quandam importat in ipsa executione. Et ideo convenienter torpor ex acedia nascitur, quia acedia est tristitia aggravans, idest impediens animum ab operando.

IIª-IIae q. 54 a. 2 ad 2

Ad secundum dicendum quod omissio pertinet ad exteriorem actum, est enim omissio quando praetermittitur aliquis actus debitus. Et ideo opponitur iustitiae. Et est effectus negligentiae, sicut etiam executio iusti operis est effectus rationis rectae.

IIª-IIae q. 54 a. 2 ad 3

Ad tertium dicendum quod negligentia est circa actum praecipiendi ad quem etiam pertinet sollicitudo. Aliter tamen circa hunc actum deficit negligens, et aliter inconstans. Inconstans enim deficit in praecipiendo quasi ab aliquo impeditus, negligens autem per defectum promptae voluntatis.

IIª-IIae q. 54 a. 2 ad 4

Ad quartum dicendum quod timor Dei operatur ad vitationem cuiuslibet peccati, quia ut dicitur Prov. XV, per timorem domini declinat omnis a malo. Et ideo timor facit negligentiam vitare. Non tamen ita quod directe negligentia timori opponatur, sed inquantum timor excitat hominem ad actus rationis. Unde etiam supra habitum est, cum de passionibus ageretur, quod timor facit consiliativos.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Zweiter Artikel. Die Nachlässigkeit ist im Gegensatze zur Klugheit.

a) Das scheint nicht: I. Nachlässigkeit fällt zusammen mit Trägheit. Die geistige Trägheit aber steht im Gegensatze zur heiligen Liebe. II. Nachlässigkeit ist dasselbe wie Unterlassungssünde. Die aber steht gegenüber vielmehr den ausführenden moralischen Tugenden, nicht der Klugheit als der leitenden. III. Der Mangel im Beraten ist die Überstürzung; der Mangel im Urteilen die Unüberlegtheit; der Mangel im Vorschreiben ist die Unbeständigkeit. Also gehört die Nachlässigkeit nicht zur Unklugheit. IV. Ekkle. 7. heißt es: „Wer Gott fürchtet, handelt nicht nachlässig.“ Also steht die Nachlässigkeit gegenüber der Furcht. Auf der anderen Seite „beobachten der unkluge und der wollüstige nicht die rechte Zeit.“ (Ekkli. 20.) Das gehört aber der Nachlässigkeit an. Also steht dieselbe im Gegensatze zur Klugheit.

b) Ich antworte, die Nachlässigkeit sei im direkten Gegensatze zur Sorgfalt. Diese aber als Akt der Vernunft gehört der Klugheit an. Also gehört der Unklugheit die Nachlässigkeit an.

c) I. Die Nachlässigkeit besteht im Mangel der inneren Thätigkeit, Wozu ja auch das Auswählen gehört. Die Trägheit gehört mehr der Ausführung an. Die geistige Trägheit aber ist eine beschwerende Trauer, welche den Geist von der Ausführung des Guten zurückhält. II. Das Unterlassen gehört zur äußeren Thätigkeit; denn es wird dann etwas unterlassen, was man hätte thun sollen. Es steht deshalb im Gegensatze zur Gerechtigkeit und ist eine Folge der inneren Nachlässigkeit; wie die Ausführung des guten Werkes eine Folge der geraden Vernunft ist. III. Die Nachlässigkeit betrifft allerdings den Akt des Vorschreibens; aber sie ist Sünde, insoweit der von der Vernunft aus bereite Wille mangelt. Die Unbeständigkeit fehlt nach dieser selben Seite; aber insoweit ein Hindernis eintritt. IV. Insoweit die Furcht den Menschen anregt zu der geregelten Thätigkeit der Vernunft, steht die Nachlässigkeit zu ihr im Gegensatze; nicht direkt und unmittelbar, sondern, weil die Furcht lehrt, die Nachlässigkeit zu meiden, wie sie dies für jede Sünde thut, nach Prov. 15.: „Kraft der Furcht Gottes Vermeidet jeder das Übel.“

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung