Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 4
IIª-IIae q. 111 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis semper sit peccatum mortale. Dicit enim Hieronymus, Isaiae XVI, in Glossa, quod in comparatione duorum malorum, levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Et super illud Iob I, sicut autem domino placuit etc., dicit Glossa quod simulata aequitas non est aequitas, sed duplicatum peccatum. Et super illud Thren. IV, maior effecta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum, dicit Glossa, scelera animae planguntur quae in hypocrisim labitur, cuius maior est iniquitas peccato Sodomorum. Peccata autem Sodomorum sunt peccata mortalia. Ergo et hypocrisis semper est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 111 a. 4 arg. 2
Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., quod hypocritae ex malitia peccant. Sed hoc est gravissimum, quod pertinet ad peccatum in spiritum sanctum. Ergo hypocrita semper mortaliter peccat.
IIª-IIae q. 111 a. 4 arg. 3
Praeterea, nullus meretur iram Dei et exclusionem a Dei visione nisi propter peccatum mortale. Sed per hypocrisim aliquis meretur iram Dei, secundum illud Iob XXXVI, simulatores et callidi provocant iram Dei. Excluditur etiam hypocrita a visione Dei, secundum illud Iob XIII, non veniet in conspectu eius omnis hypocrita. Ergo hypocrisis semper est peccatum mortale.
IIª-IIae q. 111 a. 4 s. c. 1
Sed contra est quia hypocrisis est mendacium operis, cum sit simulatio quaedam. Non autem omne mendacium oris est peccatum mortale. Ergo nec omnis hypocrisis.
IIª-IIae q. 111 a. 4 s. c. 2
Praeterea, intentio hypocritae est ad hoc quod videatur bonus. Sed hoc non opponitur caritati. Ergo hypocrisis non est secundum se peccatum mortale.
IIª-IIae q. 111 a. 4 s. c. 3
Praeterea, hypocrisis nascitur ex inani gloria, ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Sed inanis gloria non semper est peccatum mortale. Ergo neque hypocrisis.
IIª-IIae q. 111 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod in hypocrisi duo sunt, scilicet defectus sanctitatis, et simulatio ipsius. Si ergo hypocrita dicatur ille cuius intentio fertur ad utrumque, ut scilicet aliquis non curet sanctitatem habere, sed solum sanctus apparere, sicut consuevit accipi in sacra Scriptura, sic manifestum est quod est peccatum mortale. Nullus enim privatur totaliter sanctitate nisi per peccatum mortale. Si autem dicatur hypocrita ille qui intendit simulare sanctitatem, a qua deficit per peccatum mortale, tunc, quamvis sit in peccato mortali, ex quo privatur sanctitate; non tamen semper ipsa simulatio est ei in peccatum mortale, sed quandoque veniale. Quod discernendum est ex fine. Qui si repugnat caritati Dei vel proximi, erit peccatum mortale, puta cum simulat sanctitatem ut falsam doctrinam disseminet, vel ut adipiscatur ecclesiasticam dignitatem indignus, vel quaecumque alia temporalia bona in quibus finem constituit. Si vero finis intentus non repugnet caritati, erit peccatum veniale, puta cum aliquis in ipsa fictione delectatur, de quo philosophus dicit, in IV Ethic., quod magis videtur vanus quam malus. Eadem enim ratio est de mendacio et simulatione. Contingit tamen quandoque quod aliquis simulat perfectionem sanctitatis, quae non est de necessitate salutis. Et talis simulatio nec semper est peccatum mortale, nec semper est cum peccato mortali.
IIª-IIae q. 111 a. 4 ad arg.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Vierter Artikel. Die Heuchelei ist nicht immer Todsünde.
a) Das Gegenteil scheint zu sagen: I. Hieronymus zu Isai. 16.: „Offen sündigen ist nicht so schwer wiegend wie Heiligkeit heucheln;“ Augustin zu Ps. 63. (Scrutati): heuchelte Billigkeit ist doppelte Sünde;“ die Glosse zu Thren. 4. (major effecta est): „Die Verbrechen jener Seele werden beklagt, welche in Heuchelei fällt; denn die Bosheit einer solchen Seele ist größer wie die Sünde Sodomas.“ II. Gregor (31. moral. 6.): „Die Heuchler sündigen aus Bosheit;“ also ist dies eine Sünde gegen den heiligen Geist. III. Job 36.: „Die Heuchler und die Schlauen rufen den Zorn Gottes auf sich herab;“ und Job 13.: „Es wird nicht kommen vor sein Angesicht ein Heuchler.“ Von der Anschauung Gottes aber schließt nur die Todsünde aus; und ebenso waren die Sünden Sodomas Todsünden. Also ist Heuchelei eine Todsünde. IV. Auf der anderen Seite ist die Heuchelei eine Lüge im Thätig sein. Nicht jede solcher Lügen aber ist Todsünds. V. Die Absicht des Heuchlers geht darauf gut zu scheinen; was gegen die heilige Liebe ist. VI. Die Heuchelei kommt von der Eitelkeit (31. moral. 17.), die immer Todsünde ist.
b) Ich antworte, in der Heuchelei finde sich der Mangel an Heiligkeit, trotzdem aber die Anzeichen derselben. Richtet sich also die Absicht de Heuchlers auf Beides: nämlich will er nicht die Heiligkeit und will er doch das Zeichen derselben, wie die Schrift gewöhnlich die Heuchelei nimmt; so ist dies offenbar eine Todsünde, denn niemand ist gänzlich der Heiligkeit bar, so daß er sie nicht will, außer auf Grund einer Todsünde. Will aber der Heuchler nur heilig scheinen; dann, mag er auch im Stande der Todsünde sein, insofern er der Heiligkeit bar ist, ist das Heucheln selber nicht immer Todsünde, sondern manchmal läßliche. Hier entscheidet der Zweck. Denn widerstreitet der Zweck des Heuchlers der Liebe Gottes oder des Nächsten, so ist die Heuchelei selber Todsünde; wie wenn jemand heuchelt, damit er falsche Lehren säen oder kirchliche Würden erlange oder andere zeitliche Güter, die er sich als Endzweck vorstellt. Widerstreitet aber der Zweck des heuchelnden nicht der heiligen Liebe, so ist seine Heuchelei läßliche Sünde; wie wenn jemand am Heucheln oder Sich-Verstellen selber sich ergötzt, was „vielmehr unnütz und eitel ist wie schlecht.“ (L. c.) Bisweilen endlich heuchelt jemand heilige Vollkommenheit, insoweit diese nicht zum Heile erfordert ist; und solches Heucheln ist weder Todsünde noch immer mit innerer Todsünde zusammenbestehend.
c) Damit beantwortet.