Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 8
IIIª q. 15 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit admiratio. Dicit enim philosophus, in I Metaphys., quod admiratio causatur ex hoc quod aliquis videt effectum et ignorat causam, et sic admirari non est nisi ignorantis. Sed in Christo non fuit ignorantia, ut dictum est. Ergo in Christo non fuit admiratio.
IIIª q. 15 a. 8 arg. 2
Praeterea, Damascenus dicit, in II libro, quod admiratio est timor ex magna imaginatione, et ideo philosophus dicit, in IV Ethic., quod magnanimus non est admirativus. Sed Christus fuit maxime magnanimus. Ergo in Christo non fuit admiratio.
IIIª q. 15 a. 8 arg. 3
Praeterea, nullus admiratur de eo quod ipse facere potest. Sed Christus facere potuit quidquid magnum erat in rebus. Ergo videtur quod de nullo admirabatur.
IIIª q. 15 a. 8 s. c.
Sed contra est quod dicitur Matth. VIII, audiens Iesus, scilicet verba centurionis, miratus est.
IIIª q. 15 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod admiratio proprie est de novo aliquo insolito. In Christo autem non poterat esse aliquid novum et insolitum quantum ad scientiam divinam; neque etiam quantum ad scientiam humanam qua cognoscebat res in verbo; vel qua cognoscebat res per species inditas. Potuit tamen esse aliquid sibi novum et insolitum secundum scientiam experimentalem, secundum quam sibi poterant quotidie aliqua nova occurrere. Et ideo, si loquimur de Christo quantum ad scientiam divinam et scientiam beatam, vel etiam infusam, non fuit in Christo admiratio. Si autem loquamur de eo quantum ad scientiam experimentalem, sic admiratio in eo esse potuit. Et assumpsit hunc affectum ad nostram instructionem, ut scilicet doceat esse mirandum quod etiam ipse mirabatur. Unde Augustinus dicit, in I super Gen. contra Manich., quod miratur dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moveri. Omnes ergo tales motus eius non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium.
IIIª q. 15 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus nihil ignoret, poterat tamen de novo aliquid occurrere experimentali eius scientiae, ex quo admiratio causaretur.
IIIª q. 15 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod Christus admirabatur de fide centurionis non ea ratione quod esset magna quantum ad ipsum, sed quia erat magna quantum ad alios.
IIIª q. 15 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod ipse poterat facere omnia secundum virtutem divinam, secundum quam in eo admiratio non erat, sed solum secundum humanam scientiam experimentalem, ut dictum est.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Achter Artikel. In Christo war Verwunderung.
a) Dem steht entgegen: I. Eine Verwunderung entsteht, wenn jemand eine Wirkung sieht und die Ursache nicht kennt; ist also Sache des unwissenden. Sie war sonach nicht in Christo. II. Damascenus sagt (2. de orth. fide 15.): „Verwunderung ist eine Furcht, die aus einer großen Einbildungskraft hervorgeht;“ und deshalb sagt Aristoteles (4 Ethic. 3.), daß der hochherzige nicht zur Verwunderung sich hinneige. Christus aber war im höchsten Grade hochherzig. III. Niemand wundert sich über das, was er selber thun kann. Christus aber konnte Alles thun, was in den Dingen sich Großes findet. Also. Auf der anderen Seite „wunderte sich der Herr“ (Matth. 8.) über die Worte des Hauptmannes.
b) Ich antworte, Verwunderung habe zum Gegenstande etwas Neues und Ungewöhnliches. Gemäß der von Gott eingegossenen Wissenschaft, kraft, deren Christus die Dinge im „Worte“ schaute, konnte nun eine Verwunderung in Christo nicht sein; und ebenso nicht gemäß der Wissenschaft, kraft deren Er die Dinge vermittelst der Ihm eingeprägten, den Dingen eigens entsprechenden Ideen erkannte. Dies kann sich nur beziehen auf die rein menschliche Erfahrungswissenschaft, die Er durch die „einwirkende Vernunft“ gewann; da konnte Ihm täglich etwas Neues begegnen. Nur also mit Bezug auf dieses letztere Wissen konnte in Christo eine Verwunderung sein; und Er nahm an sich diese Sinnesbewegung, um uns zu unterrichten, damit wir das bewundern, was Er bewundert hat. Deshalb sagt Augustin (I. sup. Gen. contra Manichaeos): „Daß sich der Herr wunderte, damit zeigte Er, worüber wir uns wundern dürfen. Alle solche Regungen in Ihm sind nicht Zeichen eines beunruhigten Geistes, sondern Ausdrücke des unterrichtenden Lehrers.“
c) I. Es konnte Christo gemäß der Erfahrungswissenschaft etwas Neues begegnen und darüber wunderte Er sich. Er wußte dies aber gemäß den anderen Arten von Wissen in Ihm. II. Christus wunderte sich nicht über den Glauben des Hauptmannes, als ob derselbe an und für sich so sehr groß gewesen wäre; sondern inr Vergleiche zu dem der anderen war dieser Glaube groß. III. Christus konnte Alles nach der göttlichen Kraft machen; und danach war keine Verwunderung in Ihm.