Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 6
IIIª q. 35 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit natus sine dolore matris. Sicut enim mors hominum subsecuta est ex peccato primorum parentum, secundum illud Gen. II, quacumque die comederitis, morte moriemini; ita etiam dolor partus, secundum illud Gen. III, in dolore paries filios. Sed Christus mortem subire voluit. Ergo videtur quod pari ratione eius partus esse debuerit cum dolore.
IIIª q. 35 a. 6 arg. 2
Praeterea, finis proportionatur principio. Sed finis vitae Christi fuit cum dolore, secundum illud Isaiae LIII, vere dolores nostros ipse tulit. Ergo videtur quod etiam in sua nativitate fuerit dolor partus.
IIIª q. 35 a. 6 arg. 3
Praeterea, in libro de ortu salvatoris narratur quod ad Christi nativitatem obstetrices occurrerunt, quae videntur necessariae parienti propter dolorem. Ergo videtur quod beata virgo peperit cum dolore.
IIIª q. 35 a. 6 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de nativitate, alloquens virginem matrem, nec in conceptione, inquit, inventa es sine pudore, nec in partu inventa es cum dolore.
IIIª q. 35 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod dolor parientis causatur ex apertione meatuum per quos proles egreditur. Dictum est autem supra quod Christus est egressus ex clauso utero matris, et sic nulla apertio meatuum ibi fuit. Et propter hoc in illo partu nullus fuit dolor, sicut nec aliqua corruptio, sed fuit ibi maxima iucunditas, ex hoc quod homo Deus natus est in mundum, secundum illud Isaiae XXXV, germinans germinabit sicut lilium, et exultabit laetabunda et laudans.
IIIª q. 35 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod dolor partus consequitur in muliere commixtionem virilem. Unde Gen. III, postquam dictum est, in dolore paries, subditur, et sub viri potestate eris. Sed, sicut dicit Augustinus, in sermone de assumptione beatae virginis, ab hac sententia excipitur virgo mater Dei, quae, quia sine peccati colluvione et sine virilis admixtionis detrimento Christum suscepit, sine dolore genuit, sine integritatis violatione, pudore virginitatis integra permansit. Christus autem mortem suscepit spontanea voluntate, ut pro nobis satisfaceret, non quasi ex necessitate illius sententiae, quia ipse mortis debitor non erat.
IIIª q. 35 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Christus moriendo destruxit mortem nostram, ita suo dolore nos a doloribus liberavit, et ita mori voluit cum dolore. Sed dolor parientis matris non pertinebat ad Christum, qui pro peccatis nostris satisfacere veniebat. Et ideo non oportuit quod mater eius pareret cum dolore.
IIIª q. 35 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod Luc. II dicitur quod beata virgo ipsamet puerum, quem pepererat, pannis involvit et posuit in praesepio. Et ex hoc ostenditur narratio huius libri, qui est apocryphus, esse falsa. Unde Hieronymus dicit, contra Helvidium, nulla ibi obstetrix, nulla muliercularum sedulitas intercessit. Et mater et obstetrix fuit. Pannis, inquit, involvit infantem, et posuit in praesepio. Quae sententia apocryphorum deliramenta convincit.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Sechster Artikel. Ohne Schmerz hat Maria geboren.
a) Dies scheint nicht. Denn: I. Wie der Tod gefolgt ist aus der Sünde der Stammeltern, so auch der Schmerz des Weibes beim Gebären, nach Gen. 3, 16. Christus aber hat sich dem Tode unterworfen. Also war auch seine Geburt nicht ohne Schmerzen der Mutter. II. Das Ende entspricht dem Anfange. Das Ende Christi aber war in Schmerzen, nach Isai. 53, 4.: „Unsere Schmerzen hat Er wahrhaft getragen.“ Also war auch in seinem Beginne der Schmerz der Geburt. III. Nach dem liber de Ortu Salvatoris wären Hebammen gekommen, woraus folgt, daß Schmerz und Leiden waren in der seligsten Jungfrau. Auf der anderen Seite spricht Augustin in einer Predigt zu Maria: „Deine Empfängnis litt unter keiner Scham; Deine Geburt war ohne Schmerzen.“
b) Ich antworte, die Schmerzen der gebärenden seien verursacht durch die Öffnung der Zugänge, durch welche die Frucht heraustritt. Maria aber gebar so, daß der Mutterschoß geschlossen blieb. Also war da keinerlei Schmerz, sondern höchste Freude und größter Jubel, daß Gott in die Welt getreten war, nach Isai. 35.: „Sprossend wird sie sprossen wie die Lilie und frohlocken freudig und lobpreisend.“
c) I. Der Schmerz bei der Geburt folgt der geschlechtlichen Verbindung. Deshalb heißt es I. c.: „In Schmerzen wirst Du gebären“ und gleich darauf: „Unter der Macht des Mannes wirst Du sein.“ „Vondiesem Spruche,“ sagt deshalb Augustin (de ass.), „wird die Mutter Gottes ausgenommen, die ohne Sünde und ohne Verbindung mit einem Manne Christum in sich empfing, Ihn ohne Schmerzen gebar und die ohne Verletzung ihrer jungfräulichen Unversehrtheit reine Jungfrau blieb.“ Den Tod nahm Christus freiwillig auf Sich, damit Er für uns genugthue; nicht wegen des Todesurteils im Paradiese. II. Christus hat durch seinen Tod und seine Schmerzen uns von Tod und Schmerzen befreit. Deshalb wollte Er in Schmerzen sterben. Die Schmerzen bei der Geburt aber hätten nicht Ihm zugehört, sondern seiner Mutter. III. Jenes Buch ist gegen Luk. 2., wonach „Maria gebar, das Kind in Windeln einwickelte und in die Krippe legte“; — es ist also offenbar apokryph. Deshalb sagt Hieronymus (cont. Helve. 4.): „Keine Hebamme war da, kein Beistand von Frauen kam dazwischen. Maria war Mutter und Hebamme. Sie nahm das Kind, hüllte es in Windeln und legte es in die Krippe; das schlägt nieder alle Träume der Fälscher.“