Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 3
IIIª q. 60 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit signum nisi unius rei. Id enim quo multa significantur, est signum ambiguum, et per consequens fallendi occasio, sicut patet de nominibus aequivocis. Sed omnis fallacia debet removeri a Christiana religione, secundum illud Coloss. II, videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam. Ergo videtur quod sacramentum non sit signum plurium rerum.
IIIª q. 60 a. 3 arg. 2
Praeterea, sicut dictum est, sacramentum significat rem sacram inquantum est humanae sanctificationis causa. Sed una sola est causa sanctificationis humanae, scilicet sanguis Christi, secundum illud Heb. ult., Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ergo videtur quod sacramentum non significet plura.
IIIª q. 60 a. 3 arg. 3
Praeterea, dictum est quod sacramentum proprie significat ipsum finem sanctificationis. Sed finis sanctificationis est vita aeterna, secundum illud Rom. VI, habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam. Ergo videtur quod sacramenta non significent nisi unam rem, scilicet vitam aeternam.
IIIª q. 60 a. 3 s. c.
Sed contra est quod in sacramento altaris est duplex res significata, scilicet corpus Christi verum et mysticum, ut Augustinus dicit, in libro sententiarum prosperi.
IIIª q. 60 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacramentum proprie dicitur quod ordinatur ad significandam nostram sanctificationem. In qua tria possunt considerari, videlicet ipsa causa sanctificationis nostrae, quae est passio Christi; et forma nostrae sanctificationis, quae consistit in gratia et virtutibus; et ultimus finis nostrae sanctificationis, qui est vita aeterna. Et haec omnia per sacramenta significantur. Unde sacramentum est et signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum eius quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et prognosticum, idest praenuntiativum, futurae gloriae.
IIIª q. 60 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod tunc est signum ambiguum, praebens occasionem fallendi, quando significat multa quorum unum non ordinatur ad aliud. Sed quando significat multa secundum quod ex eis quodam ordine efficitur unum, tunc non est signum ambiguum, sed certum, sicut hoc nomen homo significat animam et corpus prout ex eis constituitur humana natura. Et hoc modo sacramentum significat tria praedicta secundum quod quodam ordine sunt unum.
IIIª q. 60 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacramentum, in hoc quod significat rem sanctificantem, oportet quod significet effectum, qui intelligitur in ipsa causa sanctificante prout est causa sanctificans.
IIIª q. 60 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod sufficit ad rationem sacramenti quod significet perfectionem quae est forma, nec oportet quod solum significet perfectionem quae est finis.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Dritter Artikel. Das durch die Sakramente Bezeichnete.
a) Nur eine Sache darf durch ein Sakrament bezeichnet werden. Denn: I. Es entsteht sonst die Gefahr, daß man sich täuscht; wie bei vieldeutigen Worten. Dies aber verbietet der Apostel (Kol. 2.): „Sehet, daß euch niemand verführe durch falsche Weisheit und leeren Wortschwall.“ II. Das Sakrament bezeichnet das Heilige, insoweit dieses die Heiligung des Menschen wirkt. Das ist aber nur das Blut Christi, nachHebr. ult.: „Jesus hat, damit Er durch sein Blut sein Volk heilige, außerhalb des Thores gelitten.“ Also nur das Blut Christi wird durch ein Sakrament bezeichnet. III. Ein Sakrament kann nur Zeichen sein für den Zweck der Heiligung. Dieser aber ist nur einer, das ewige Leben, nach Röm. 6.: „Ihr habt eure Frucht in der Heiligung; als Zweck aber das ewige Leben.“ Dieses also allein ist das durch die Sakramente Bezeichnete. Auf der anderen Seite ist im Altarssakramente ein doppeltes Bezeichnete: der wahre Körper Christi und der mystische, wie Augustin sagt (Prosper, lib. sent. Aug.; cap. hoc est, de consecr. dist. 2 ).
b) Ich antworte; ein Sakrament hat so recht eigentlich den Zweck, unsere Heiligung zu bezeichnen. Darin kann nun dreierlei erwogen werden: 1. Die Ursache unserer Heiligung, die da ist das Leiden Christi; 2. die innere Form unserer Heiligung, die in der Gnade und in den Tugenden besteht; 3. der letzte Zweck, das ewige Leben. Dies Alles nun bezeichnen die Sakramente,: Sie sind Zeichen, die ins Gedächtnis zurückrufen das Leiden Christi, welches vorhergegangen; welche hinweisen auf das, was in uns durch das Leiden Christi bewirkt wird, nämlich die Gnade; und vorbilden die künftige Herrlichkeit.
c) I. Ein Zeichen führt dann in Irrtum, wenn es vielerlei bezeichnet, was nicht ineinander zusammenhängt. Diese drei Dinge aber, die von den Sakramenten bezeichnet werden, haben geregelte Beziehung zu einander; wie z. B. „Mensch“ bezeichnet Leib und Seele, insoweit aus ihnen die menschliche Natur gebildet wird. Da ist kein Anlaß zur Täuschung. II. Jedes Sakrament bezeichnet die heiligende Ursache, insoweit es auf die Wirkung hinweist, die Gnade, welche aus dem Leiden Christi fließt. III. Das Sakrament braucht bloß jene Vollendung zu bezeichnen, welche die Form ist, die im Menschen den Menschen heiligt, also die Gnade. Es braucht nicht ausschließlich jene Vollendung zu bezeichnen, welche der Endzweck selber ist.